De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

nobis hoc imperat, ut se imitemur, qui sibi hoc imperauerat, ut Christi esset imitator. et quidem, quod ipse Christum imitatus sit, nulli dubium est. Christus enim se pro nobis subdidit mundo, et se ipse pro Christo: Christus pro nobis taedia et labores grauissimos pertulit, et hoc ipse [*]( 12 I Ioh. 2, 6 22 Gal. 4, 19 24 I Cor. 11, 1 ) [*]( 2 dicit A m. rec. 8. I. 4 sequntur (sic) A 5 saecularis A m. 1 B affectus scripsi; cf. in Sitz.-Ber. p. 24 sq. : amotus s. tus scr. m. rec. res A amoris ius B; fort. actus\' Halmius; motus uel iam motus suspicatur Hartelius 7 portantur .et A et B m. 1 sed in A s. scr. m. rec. utantur, ita tamen ut uix legi possit 15 quidam foraitan B 18 inperarunt B 19 ceruicibus ex ceruibus A corr. m. 1, ut uidetur 29 pertulit et ipse pro nobis pertulit et ipse pro Christo B )

48
pro Christo: Christus pro nobis contumelias passus est, et hoc ipse pro Christo: Christus pro nobis passionem mortemque tolerauit, et hoc ipse pro Christo. et ideo non sine causa meritorum suorum conscius dicit: certamen bonum certaui, fidem seruaui: de reliquo reposita est mihi corona iustitiae.

itaque cum ille Christum sic imitatus sit, uideamus quis nostrum apostoli imitator appareat. scribit enim ipse de se primum, quod nulli dederit umquam offensionem sed in omnibus exhibuerit se sicut dei ministrum in patientia multa in tribulationibus in necessitatibus in plagis in carceribus in lacerationibus.

et alibi, dum se aliis comparat, sic ait: in quo quis audet, in insipientia dico, audeo et ego; ut minus sapiens dico, magis ego; in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi. ter uirgis caesus sum, semel lapidatus, ter naufragium feci. sane, etsi de ceteris quas dixit uirtutibus. apostolicis nihil facimus, in hoc tamen uno, ubi apostolus ter naufragasse se dixit, etiam uincere possumus. non enim ter tantummodo naufragauimus, quorum paene omnis uita naufragium est: in tantum quippe uitiose ab omnibus uiuitur, ut prope nullus Christianorum sit qui non iugiter naufragare uideatur. \'

V. Sed dicit fortasse aliquis, non id esse nunc temporis, ut pro Christo nos perferamus, quae tunc apostoli pertulerunt. uerum est; non enim sunt pagani principes non tyranni persecutores, non sanguis sanctorum funditur nec fides suppliciis comprobatur. contentus est deus noster, ut ei pax nostra [*](4 II Tim. 4, 7 7 II Cor. 6 12 II Cor. 11, 21 ) [*](8 de se ipse B numquam dederit B 13 magis] plua B 14 habundantius A 15 immortibus A in moribus B 16 quadragenas (corr. ex quadragena m. 2) una A 18 etsi ex et B corr., 20 ter om. B 21 naufrauimus B 26 Christo nos B: Chriatianos A m. 1 Christianis m. 2 27 principes pagani B 29 deus noster est B )

49
serniat, ut sola ei immaoulatorum actuum puritate et uitae incontaminabilis sanctitate placeamus.

quo plus ei fides et deuotio nostra debet, quia minora a nobis exigit et maiora concessit. et ideo cum et principes Christiani sint et persecutio nulla sit et religio non inquietetur, qui ad probandam fidem experimentis durioribus non compellimur inferioribus saltim officiis domino plus placere debemus. probat enim etiam in maioribus, si res exigat, exsecutorem se idoneum fore, a quo minora complentur.

- VI. Omittamus ergo illa, quae beatissimns Paulus pertulit, immo quae in libris postea de religione conscriptis omnes admodum Christianos legimus pertulisse, qui ad caelestis regiae ianuam gradibus poenarum suarum ascendentes scalas sibi quodammodo de eculeis catastisque fecerunt. uideamus, si in illis saltim religiosae deuotionis obsequiis, quae minora atque communia in summa quiete et omni tempore omnes Christiani obire possumus, praeceptis dominicis respondere temptamus. iubet Christus ne litigemus. quis iubenti obtemperat? nec solum iubet sed in tantum hoc iubet, ut ea ipsa nos, de quibus lis est, relinquere iubeat, dummodo litibus exuamur. si quis enim, inquit, uoluerit tecum in iudicio contendere et tunicam tuam tollere, relinque ei et pallium.

interrogo qui sint, qui spoliantibus aduersariis cedant, immo qui sint, qui aduersarios suos non spoliare conentur? tam procul enim abest ut cum tunicis etiam alia relinquamus, ut, si quo modo possumus pallium simul aduersariis tunicasque tollamus. tam deuote enim mandatis dominicis [*]( 21 Matth. 5, 40 ) [*]( 5 probandum B 6 saltim A m. 1 saltem m. 2 7 enim om. B m. 1 immaioribus A a maioribus B 8 exsecutorem se ex exsecutorem si A corr. m. Sb 11 omnes ex omnis A corr. m. 1 14 catastieque B et ex castitatisque corr. m. 2 A 15 saltim iter.,. in saltem male mute Am. 2 17 oboedire A ob**ire B obire v in ras. septem, ut wdetwr, litterarum manu Brassicani 21 noluerit B in om. B 23 pallium ex palleum A cort. m. 2 24 q (awte aduØfsarios) d s. t m. 2 27 obediamus B.-) [*]( VIII. ) [*]( 4 )

50
oboedimus. ut non sufficiat nobis, quod aduersariis nostris etiam

minima nestimentorum nostrorum parte non eedimus, nisi eis, quantum in nobis est, si res sinat, cuncta rapiamus. iungitur autem praecepto huic par et consimile mandatum, quo ait dominus: qui percusserit te in dexteram maxillam, praebe ei et alteram. quantos putamus esse, qui dicto huic uel aures modeste praebeant, uel certe, etiamsi id facere uidentur, animis adquieseant P aut quotus quisque est, qui si unum ictum acceperit, non multos pro uno reddat? tantum ab illo abest ut caedenti maxillam praebeat, at tum se uincere putet, non quando aduersarium uapulando sed quando caedendo superauerit.