De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

I. Bene habet: iacta sunt fundamenta operis pia molitione coepti et diuini officii amore suscepti: et ideo non sunt solubili luto posita nec temporali lapide constructa sed sacrarum expensarum confectione ualida et diuini magisterii arte firmata: quae, ut ipse in euangelio deus dicit, nec uentis possint furentibus concuti nec adluuione fluminum subrui nec pluuiarum infusione dissolui. cum enim opus hoc manus quodammodo diuinorum uoluminum instruxerit et caelestium scripturarum compago solidarit, necesse est tam firma haec per dominum Iesum Christum esse quae facta sunt, quam firma illa sunt quae fecerunt. aedificium itaque hoc naturam status sui de stirpe sumit et labefactari saluis auctoribus suis non potest. sicut enim in terrenis aedificiis deicere parietes nullus potest, nisi lapides et caementa deiecerit, sic aedificium quod construximus dissoluere nullus ualet, nisi id, unde structum est et consummatum, ante dissoluerit: quod quia labefactari utique nequaquam potest, recte etiam a nobis incolumitas aedificii praesumitur, cuius status subsidiis immortalibus continetur.

quaeritur itaque, cum haec ita sint, si totum quod in hoc mundo est cura et gubernaculo et iudicio dei agitur, cur [*]( 6 Matth. 7, 25. ) [*]( 2 Bene habet optime Halmius addens: \'imitatus est Saluianus Lactantium diu. Inst. VII1 qui ipse sua sumpsit ex Cic. p. Mur. §. 14: bene habet: iacta sunt fundamenta defensionis\': BENE HABITI A Bene se res habet B 4 structa B m. 1 7 adluuione svpr. a add. m. 2 lit. L A 8 opus hoc opus B 9 instruxerit ex instruxerat A corr. m. 1 12 naturam per status B 13 sumet B 15 nisi] nisi prius B 18 a om. B m. 1 20 sint ita B hoc do est sra et A 21 et iudico—condicio om. B m. 1 )

42
melior multo sit barbarorum condicio quam nostra, cur inter nos quoque ipsos sors bonorum durior quam malorum? cur probi iaceant improbi conualescant? cur iniquis uel maxime potestatibus uniuersa succumbant? possim quidem rationabiliter et satis constanter dicere: nescio; secretum enim et consilium diuinitatis ignoro. sufficit mihi ad causae huius probationem dicti caelestis oraculum. deus a se, ut libellis superioribus iam probauimus, omnia dicit aspici omnia regi omnia iudicari.

si scire uis quid tenendum sit, habes litteras sacras: perfecta ratio est hoc tenere quod legeris. qua causa autem deus haec de quibus loquimur ita faciat, nolo a me requiras. homo sum, non intellego secreta dei, inuestigare non audeo et ideo etiam adtemptare formido, quia et hoc ipsum genus quasi sacrilegae temeritatis est, si plus scire cupias quam sinaris. sufficiat tibi quod deus a se agi ac dispensari cuncta testatur: quid me interrogas, quare alter maior sit alter minor, alter miser alter beatus, alter fortis alter infirmus? qua causa quidem haec deus faciat, non intellego, sed ad plenissimam rationem abunde sufficit, quod a deo agi ista demonstro. sicut enim plus est deus quam omnis humana ratio, sic plua. mihi debet esse quam ratio, quod a deo agi cuncta cognosco. nihil ergo in hac re opus est nouum aliquid audire: satis sit pro uniuersis rationibus auctor deus. nec licet, ut de his quae diuino aguntur arbitrio aliud dicas iustum aliud iniustum, quia quicquid a deo agi uides atque conuinceris, necesse est plus quam iustum esse fatearis.

haec ergo de gubernaculo dei atque iudicio expeditissime ac certissime dici possunt. neque enim necesse est, ut argumentis a me probetur, quod hoc ipso, quia a deo dicitur, comprobatur. itaque, cum legimus dictum a deo, quia aspiciat iugiter omnem terram, hoc ipso probamus quod aspicit, quia aspicere se dicit: . cum. legimus quod regat cuncta quae fecit, hoc ipso [*](3 probi snalescant A 5 enim om. B 6 diuinitatis - sufficit A 7 oraculum *** libellis A 9 iud***uis A 15 quod tibi B 24 iustum om. B m. 1 25 agi a deo uides B certissime scripsi: fortissime AB Halmius 30 aspiciat ex aspicit B corr. 31 quod aspieit] quod aspiciat B )

43
adprobamus quod regit, quia se regere testatur: cum legimus quod praesenti iudicio uniuersa dispenset, hoc ipso euidens est quod iudicat, quia se iudicare confirmat. alia enim omnia, id est humana dicta, argumentis ac testibus egent: dei autem sermo ipse sibi testis est, quia necesse est, quicquid incorrupta ueritas loquitur, incorruptum sit testimonium ueritatis.

sed tamen cum per scripturas sacras scire nos quasi de arcano animi ac mentis suae quaedam uoluerit deus noster, quia ipsum quodammodo scripturae sacrae oraculum dei mens est, quicquid uel agnosci per suos uel praedicari deus uoluit non tacebo. unum quamuis prius quam loqui ordiar scire cupiam, cum Christianis mihi loquendum an cum paganis sit. si enim cum Christianis, probaturum me quod ago esse non dubito; si autem cum paganis, probare contemnam, non quia probatione deficiar, sed quia profuturum quod loquor esse despero; infructuosus quippe est et inanis labor, ubi non recipit probationem prauus auditor. sed tamen quia esse nullum omnino arbitror Christiani nominis hominem, qui non se Christianum uideri uelit, ego cum Christiano agam. quamuis enim quia impiae ac paganicae infidelitatis sit, mihi tamen satis est Christiano probari quod dico.

II. Causaris igitur, quid sit istud, quod Christiani, qui deum credimus, miseriores omnibus sumus. sufficere quidem mihi ad respondendum hoc loco poterat, quod apostolus ad ecclesias dixit: nemo moueatur in tribulationibus; ipsi enim scitis quoniam in hoc positi sumus. et ideo cum in hoc positos nos esse a deo apostolus dicat, ut aerumnas ut miserias ut tristitias perferamus, quid mirum est, si mala cuncta perferimus, qui ad toleranda aduersa omnia militamus ? [*]( 25 I Thess. 3, 3 ) [*]( 1 aprobamus B 7 scire nos quasi nos de nos archano (sic) B arcano s. scr. h lit. m. rec. A 14 probari contempnam A probare contempno B 14 deficiar probatione B m. 1 non deficiar in probatione B corr. 17 quia tamen A sed adiecta sunt transpositionis signa m. 1 19 uella A 21 a Christiano B 23 omnibus miseriores B 25 tribulationis B 27 nos om. A a deo om. B )

44
sed quia multi ista non sapiunt et putant homines Christianos haec quasi stipendia fidei suae a deo capere debere, ut, quia sint cunctis gentibus religiosiores, sint cunctis etiam fortiores, adquiescamus opinioni eorum atque sententiae.

sed uideamus tamen quid sit deum fideliter credi. qui enim tam magnam credulitatis et fidei mercedem in hoc saeculo esse uolumus, qualis credulitas aut fides ipsa esse debeat considerare debemus. quid est igitur credulitas uel fides ? opinor, fideliter hominem Christo credere, id est fidelem deo esse, hoc est fideliter dei mandata seruare. sicut enim serui hominum diuitum aut procuratores, quibus uel supellectiles copiosae uel cellaria opulenta creduntur, fideles absque dubio dici non queunt, si res sibi traditas deuorarint: sic profecto etiam Christiani homines infideles sunt, si bona sibi a deo adsignata corruperint.

quaeritur forsitan, quae sint bona, quae deus Christianis hominibus adsignet? quae, nisi omnia per quae credimus, id est, per quae omnia Christiani sumus? primum scilicet legem, deinde prophetas, tertio euangelium, quarto apostolicas lectiones, postremum regenerationis nouae munus, sancti baptismatis gratiam, diuini chrismatis unctionem: scilicet, ut sicut apud Hebraeos quondam, id est peculiarem ac propriam dei gentem, cum iudiciarius honor in potestatem regiam transcendisset, probatissimos et lectissimos uiros per unguentum regium deus uocauit in regnum, sic omnes homines Christiani, cum post chrisma ecclesiasticum omnia dei mandata fecissent, ad capiendum laboris praemium uocarentur ad caelum.