De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

Y. Hoc ergo primum est diuinae animaduersionis exorditlm, primum utique non solum. secuta namque est aerumnarum ingentium longa series atque a domo eius iugis admodum malorum continuatio non recessit. Thamar Amnonis furore corrumpitur, Amnon ab Absalone iugulatur. scelus quidem grande ab uno fratre committitur, sed peius ab alio uindicatur. inter haec Dauid pater facinore utriusque punitur. duo filii peccant, sed tres duorum scelere perduntur ; in Thamar enim uirginitas amittitur, in Amnone etiam Absalonis perditio lugetur. et quidem nescias quem de filiis duobus tam bonus pater grauius amiserit, illum qui manu fratris occisus est in hoc saeculo, an illum qui sua periit in futuro.

iam uero hinc iuxta uerbum dei inaestimabilis mali cumulus. insidias diu a filio pater patitur, regno pellitur et, ne occidatur, profugus abscedit. impurior nescias an cruentior filius, quia interficere patrem non potest parricidio, foedat incestu et quidem incestu praeter incesti nefas per industriam adcumulandi sceleris elato, cum utique facinus, quod etiam secreta abominabile facerent, persecutor parentis publice perpetrarit, scilicet ut feralissimo crimine non pater tantum absens deformaretur, quam oculi etiam totius orbis publico foedarentur incestu.

iam si addenda est et ipsius fugae facies, quale illud fuit, cum tantus rex tanti nominis, cunctis regibus altior mundo maior, omnes admodum suos cum paucissimis seruis fugeret, in comparatione dudum sui [*]( 10 II Reg. 13 ) [*]( 7 est om. B 8 a domo His admodum A 10 Am**lone A 11 ab*** v add. in mg. uno a Brassicano, ut uidetur: abono AB sed peius tamen B (tamen om. A quod non adnot. Halmius) 12 pater Dauid B 14 admittitur B m. 1 Amnone* A 17 hinc] huic B 19 profugis B 24 perpetraret B fort. rectius 26 orbis] urbis (sc. Hierosolymortm) Bittershusius 29 semis Har- telius: suis AB Halmius )

39
egestuosus in comparatione. sui solus, fugiens cum metu cum dedecore cum luctu: operto, inquit scriptura, capite et nudis pedibus incedens, superstes prioris status, a se ipso exsulans, paene iam post se uiuens, deiectus usque in . seruorum suorum uel, quod graue est, contumeliam, uel quod grauius, misericordiam, ut uel Siba eum pasceret uel maledicere Semei publice non timeret, ita dei iudicio a se alter effectus, ut ei, quem timuerat forsitan totus orbis, unus in faciem insultaret inimicus.

VI. Ubi sunt, qui a deo respici res humanas negant? ecce quotiens testes sacri in persona unius hominis non respexisse tantummodo deum uerum etiam iudicasse docuerunt. et cur haec omnia? cur utique, nisi ut intellegeremus, eandem futuram semper in mundo censuram et coercitionem domini, quae fuisset?

et ideo etiam sanctos homines castigatos quondam iudicio dei legimus, ut iudicandos nos deo iudice etiam praesenti saeculo nosceremus, quia sicut est deus semper sic iustitia dei semper, sicut omnipotentia domini indeficiens sic censura indemutabilis, sicut deus iure perpetuus sic iustitia perseuerans. et ideo omnes admodum sancti in libris sacris inter discriminum imminentium metus et persecutorum gladios constitui praesens iudicium dei postulant.

sic enim iustus dicit in psalmo: iudica me, deus, et discerne causam meam de gente non sancta. quod ne ad futurum dei iudicium trahi posset, subdidit statim: ab homine iniquo et doloso eripe me. praesens utique iudicium dei postulat qui liberari se de manu persecutoris implorat. et bene pro [*]( 2 II Reg. 15, 30 6 II Reg. 16 23 Paal. 42, 1 ) [*]( 1 post comparatione lacunam signauimus; excidisse putarim comitatus et in sui latere soliti; Hartelius uerba in comparatione sui ex proxime antecedentibus male repetita esse censet 3 super istis B 4 exolans B 6 Syba] sibi B 9 faciem v: facie AB 17 deus est semper B 18 dfii A s. l. m. 1 25 subdidit A quod recepi et facillima mutatione posset scripsipro possit quamquam et possit retinere potui, cfr. IIII, 18: subdidit statim; ad Eccles. 17: bene addidit, et paulo ante 6: ne-insolesceret adiecit; denique sub fin. huius ipsius libri: ut enimostenderet \'iudicas\' posuit et deinde: ut—distingueret, subiecit postea \'iudicabit\' cf. 1111,16 alibi; subdit B Halmius 26 dei iudicium B ■ )

40
conscientia bonae causae non tam suffragium domini quam iudicium deprecatur, quia bonae causae optimum semper suffragium tribuitur, si cum iustitia iudicetur. alibi quoque euidentissime:

iudica, domine, nocentes me, expugna inpugnantes me: adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi. uides etiam hoc loco non futuri examinis seueritatem sed censuram praesentis iudicii postulari. hoc est enim illud quod ait: adprehende scutum et arripe gladium', scutum scilicet ad protectionem gladium ad ultionem: non quia hoc iudicans deus egeat apparatu, sed quia in hoc saeculo haec terribilium rerum nomina terribilium iudiciorum sunt instrumenta, ad humanam intellegentiam humanarum rerum significationibus loquens, quia iudicari ac uindicari se de aduersariis precabatur, per instrumenta terrenae istius ultionis uim diuinae animaduersionis expressit.

denique alibi propheta idem, quid inter praesens et futurum iudicium dei esset, ostendit. quid enim de censura praesentis examinis dicit ad dominum? sedes super thronum, qui iudicas aequitatem. quid autem de futuro dei aeternoque iudicio? iudicabit, inquit, orbem terrae in aequitate et iterum: iudicabit populos cum iustitia. ipsis scilicet uerbis praesentis temporis et futuri tempus iudicii utriusque distinxit. ut enim praesens iudicium ostenderet, \'iudicas\' posuit: ut autem futurum distingueret a praesenti, subiecit postea \'iudicabit\'. haec igitur de cura erga nos dei et gubernaculo et iudicio ratione exemplis testimoniis probasse satis est, maxime quia etiam, quae post hoc secutura sunt, ad id ipsum. omnia pertinebunt. nunc si a deo, cuius negotium agimus, uires ad agendum acceperimus, ea quae contra haec ab aduersariis dici solent, et proferre simul et refutare temptabimus. [*]( 5 Psal. 34, 1 19 Psal. 9, 5 22 Psal. 95, 13 ) [*]( 3 tribuetur B 9 corripe B 12 intelligentiam hoc loco Å • 24 praesentibus B 26 satis est probasse B 30 post temptabinms additum est in AB: EXFUCIT LIBER SECUNDUS. INCIPIT LIBER TERTIUS (tercins B). )

41