De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

III. Superest ut, quia testimoniis sacris et respici et regi a deo omnia iam probauimus, etiam iudicari plurima in hoc saeculo a diuinitate doceamus. Dauid sanctus cum a Nabale Carmelo contumeliae pertulisset iniuriam, quia se ipse ulcisci distulit, ultionem statim deo exsecutore percepit. extincto itaque paulo post aduersario suo et manu caelesti obruto sic locutus est: benedictus dominus, qui iudicauit causam obprobrii mei de manu Nabal.

eundem quoque cum fugasset e regno filius persecutor, iudex in breui dominus uindicauit nec uindicauit tantum sed cumulatius uindicauit, quam ipse uoluit qui uindicabatur, ut ostenderet scilicet deus grauiorem sibi esse iniuriam iniusta tolerantium quam tolerantibus suam. nam qui supra uotum eius uindicat, qui uindicatur, quid aliud uult intellegi quam se ipsum in eo, quem sic ulciscitur, uindicari? acto itaque in crucem non manu factam filio parricida, uindictam ei diuinitus attributam sic nuntiatam refert sermo diuinus: bonum adporto nuntium, domine mi rex; iudicauit enim pro te hodie dominus de manu omnium, qui surrexerant contra te.

IIII. Vides, quomodo non rebus tantum, ut supra diximus, [*](18 I Reg. 25, 39 28 II Reg. 18, 31 ) [*]( 1 uellet A 3 uel nos doceat B 4 humana natura B cum ante quocumque om. B 8 homine d 9 qui ad] quid d 12 quia om. B m. 1 ac regi B 15 carmelio B 16 executore B recepit malit Hartelius 17 suo om. B m. l\' 25 intellegi om. B m. 1 28 adporto sed p lit. sup. d scr. m. 2 A ) [*](3*)

36
et exemplis, sed ipso nomine atque appellatione iudicii deum etiam praesenti saeculo iudicare diuinae per sacros testes? litterae probent. sed forsitan putes, id specialiter sancto uiro a deo praestitum, ut de aduersariis eius protinus iudicaret. dies me deficiet, si de praesentibus in hoc mundo sententiis atque iudiciis uelim dicere. sed tamen, ut euidenter agnoscas, censuram suam et examen sacrum non tam personis praestare quam causis, audi quomodo iudex deus, qui pro Dauid seruo suo sententiam adsidue euidentem dedit, contra Dauid ipsum saepius iudicarit. et quidem hoc non in multorum hominum negotio aut, quod forsitan potuisset deum magis mouere, sanctorum, sed in causa et unius hominis et barbari et ubi tantum uirum persona penitus non grauauerat, nisi causa multasset.

interfecto Uria Chettaeo, homine gentis impiae et nationis inimicae, statim fit ad Dauid sermo diuinus: Uriam Chettaeum percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem et interfecisti eum gladio filiorum Ammon: quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum. itaque haec dicit dominus: ecce ego suscitabo super te malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo. tu enim fecisti abscondite: ego uero faciam uerbum istud in conspectu omnis Israhel et in conspectu solis.

quid dicis tu, qui non solum non iudicari quaecumque agimus, sed nec respici omnino a deo credis? uidesne etiam a secreto illo, quo Dauid semel lapsus est, nequaquam dei oculos afuisse? unde et tu, qui, ad solacium arbitror peccatorum tuorum, considerari actus [*]( 15 II Reg. 12, 9-12 ) [*]( 1 in ipso sed in punctat. A 3 putes] potes B 4 a deo om. B m. 1 10 iudicarit A et ex uindicarit corr. B m. 2 in om. B 13 penitus adgrauauerat B 14 uri cettheo A; \'fort. Uria Chettaeo secundum textum graecum OVQ. o Χεttαĩος\'recte Halmius, qui m B vmienisse uidetwr receptam a se scripturapn Etheo; in archetypo fuisse putarim cetteo lit. h s. scr., quae a. librario loco non recto inserebatur 16 catheo supra 0 lit. v scr. A 25 a deo omnino B 27 affuisse B 28 considerare A )

37
nostros a deo non putas, ex hoc ipso et aspici te a Christo semper intellege et puniendum forsitan propediem esse cognosce, quia etiam Dauid sanctum uides unum errorem suum nec secreto occultorum penetralium potuisse contegere nec a praesentibus poenis priuilegio saltim magnorum operum uindicare. quid enim ait ad eum dominus? tollam uxores tuas in conspectu tuo, et gladius non recedet a domo tua usque in sempiternum.

uides, quam praesens excipiat tantus uir pro uno statim errore iudicium. protinus culpam secuta damnatio est et damnatio statim puniens nihil reseruans, atque ilico coercens reum non in futurum differens reatum. et ideo non dixit: quia fecisti hoc, uenturum iudicium dei senties et futuro gehennae igne torquebere, sed, praesentia, inquit, tormenta senties atque imminentem iam ceruicibus tuis diuinae seueritatis gladium sustinebis. et quid post haec?

agnoscit scilicet reus culpam, humiliatur compungitur, con- fitetur luget, paenitet deprecatur, gemmas regias abdicat crispantia auro textili indumenta deponit, purpura exuitur diademate exhonoratur, cultu et corpore mutatur, totum regem cum ornatibus suis abicit, profugum paenitentem cum patrocinio ambitiosi squaloris adsumit, ieiunio exigitur ariditate siccatur, fletu effunditur solitudine carceratur. et tamen rex tanti nominis, sanctitate maior quam potestate, praerogatiuis meritorum antecedentium supereminens, cum tanto ambitu supplicet, non euadit.

et hic tantum tam grandis paenitentiae fructus est, quod aeternis quidem piaculis non addicitur, sed in praesenti tamen ueniam non meretur. denique quid paenitenti propheta ait? quia blasphemare fecisti inimicos [*]( 28 II Reg. 12, 14 ) [*]( 4 contigeri B 5 saltem ex saltim corr. Am. 2 maiorum B 9 accipiat B 10 damnatio est secuta B 18 crepantia B texili B 19 corpore Hartelius: cordo AB Halmius 20 profngum scripsimus coni. 6. 22 profugus et 23 ipsius fugae facies etc.: prouidum d et ex auidum corr. B proiectum suspicatur Hartelius haud inprobabiliter, cum Dauid ipse Psal. 30, 23 de se dicat: proiectus sum a uultu oculorum tuorum; adde p. 39, 4 deiectus 24 tanta d 25 tantus B fructus poenitentiae B (poen. et A habet) )

38
domini, filius qui ex te natus est morietur. praeter poenam acerbae orbitatis etiam hunc addi piissimo patri intellectum summi supplicii deus uoluit, ut dilectissimo filio causa mortis pater ipse existeret qui doleret, cum utique natum ex crimine puerum crimen ipsum occideret, quod creasset.