De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

iam [*](3 Psal. 32, 18 8 Psal. 33, 16 ) [*](2 audi quod B (pro audi quid librarius scripsit nesciens Sdlu. in mterrogatione indirecta plus semel indicatiuo uti) 7 conuersationis Hartelius: conseruationis AB Halmius; error ortus est ex antecedenti conseruet; ceterum de uoce conseruatio = uita, mores uid. indicems diuiniis spiritus sanctus B 9 impreces ut paulo post ter imprecibus A quem errorem in hoc cod. alias quoque occurrere monuimus in Site.-Ber. p. 6 adnot. 11 siquidem-ostenditur in hoc om. B; uerba omissa suppleta sunt in schedula adiecta ante super fort. eoocidit semper ut paulo post. paratas semper 14 per om. B 16 dei om. B 18 promptae A (quod per ae ferri possit, sed iHco quod sequitwr ueri similius reddit ae errore in aduerbiis in A saepius obuio scriptum esse pro e; cfr. adn. ad I 57) promtae B 19 ad om. A 20 audire uellemus B 23 aspicere deus legitur iustos B )

32
quidem superius sacer sermo testatus est, quia oculi domini contemplantur bonos et malos. sed si etiam nunc uis plenius probare, respice quid sequatur; hoc enim subditur: uultus autem domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. uides absque dubio, quia non potes queri, quod non aspiciat etiam iniustos deus,. quia intellegis generalem quidem esse in, omnes domini uisionem sed meritorum fieri disparilitate diuersam. boni quippe aspiciuntur ut conseruentur, mali ut disperdantur: cum quibus utique partem et ipse habens,. qui homines a deo aspici negas, non solum uideri te a domino euidenter intellege, sed periturum quoque indubitanter agnosce. nam cum ad hoc sit uultus domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum, necesse est, ut qui aspicere dei uultum perfide negas, aspicientis iram perditione cognoscas. igitur de praesentia ac de aspectu dei ista sufficiunt.

IL Videamus nunc, an qui respicit regat, cum utique ipsa ratio aspiciendi causam in se habeat gubernandi, quia non ad hoc respicit, ut cum aspexerit, neglegat, qui scilicet per id ipsum non neglegere intellegitur, quia respicere dignatur, praesertim cum superius sacer sermo testatus sit malos ad perditionem a deo aspici bonos ad salutem. hoc ipso utique dispensatio diuini gubernaculi demonstratur; hoc est enim iusta gubernatione regere et singulos quosque homines pro [*]( ,3 Fsal. 33, 17 ) [*]( 1 testatur B 2 malos et bonos JB, item A sed hic adiectia transpositionis signis cf. supra ad § 2 6 potes B: potest A quia intelleg,] qui cum intellegis B 10 aspicis B 13 domini] dei B (?) 14 post eorum add. B: de gubernacione (adiecto dei); cui consentit T; in v uero est: de gubernatione omni perfide Rittershusins: per fidem AB 16 sufficiunt. DE GUBERNATIONE DEI A; cfr. ad praef. § 1 17 an qui nunc B 18 quia adhuc non resp. B (ceterum adhuc etiam A m. 1, sed s. scr. o m. eadem) 24 regere et in singulos A (unde fort. colligendum est in archetypo fuisse regere fin fingulos male iterata syllaba Xin et Saluianum scripsisse: regere: singulos ut sit sententia: "denn das heisst die Welt gerecht regieren: jeden einzelnen Menschen nach seinem Verdienste behandeln.") )

33
meritorum diuersitate tractare.

sed accipe tamen de hac re plenius testimonium. dicit ad deum patrem in psalmo spiritus sanctus: qui regis Israhel, intende. Israhel \'uidens deum\' interpretatur: quem utique cum Christiani fide et corde uideant, qui fideliter credunt, licet gubernator omnium deus sit, illis tamen peculiariter regimen praestari a deo dicitur, qui regi peculiariter a diuinitate mereantur. unde et tu quicumque ille es, si Christianus es, necesse est ut te regi a deo credas. si autem gubernari te a deo cum ceteris Christianis omnino non putas, necesse est extra omnes Christianos te esse cognoscas.

sed si illud, ut supra iam diximus, magis quaeris, quod ad omnes homines, non quod ad solos pertinet Christianos, ecce euidenter dicit uolumen sacrum cuncta cotidie nutu diuinitatis regi et incessabiliter a deo omnia gubernari; ipse enim, inquit, diligit consilium et disciplinam. nec est enim alius deus, cuius cura est de omnibus. cum sis ergo, inquit, iustus, iuste omnia disponis et cum magna reuerentia disponis nos. ecce habes iugiter disponentem deum iugiter gubernantem: quamuis in isto scripturae loco non gubernatio tantum sacra sed etiam dignitas declaretur humana. in hoc enim quod ait \'disponis nos\' diuinae uis gubernationis, in hoc autem quod cum magna reuerentia\' culmen humanae ostenditur dignitatis.

alibi quoque in propheta: numquid non caelum, inquit, et terram ego impleo? cur autem cuncta implet, ipse declarat: quia uobiscum sum, inquit, ut saluos faciam uos. ecce enim non modo regimen suum dominus et impletionem sed etiam uim ac beneficium ipsius adimpletionis ostendit; hunc. enim fructum in se habet diuinitatis impletio, ut saluet ea quae adimplentu. et ideo in apostolorum actibus beatissimus [*]( 3 Psal. 79, 2 15 Eccles. 39, 10 16 Sap. 12, 15 24 Hierem. 23, 24 25 Bierem. 42, \'11\' ) [*]( 1 tractari AB 8 te regi A: regi B 11 te om. A 12 pertiDeat B 16 est enim B et A sed in hoc signa transpoaitionis adiecta sunt 21 disponit AB uis diuinae B 23 humani d 25 impleo dicit (sic) A implet AB (impleat ex implet corr. in v Brassicanus) 27 modo non AB 30 quae implentur B m. 1 ) [*]( VIII. ) [*]( 3 )

34
Paulus: in ipso, inquit, et uiuimus et mouemur et sumus. plus absque dubio quam gubernator est uitae, in quo motus ipse uiuentis est. non enim dixit ab ipso nos sed in ipso moueri, docens scilicet insitam intra uirtutes sacras omnium nostrum esse substantiam, quia in ipso profecto

uiuimus, a quo hoc ipsum adducimus quod sumus. sed et saluator ipse in euangelio: ecce ego, inquit, uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. non solum nobiscum se esse dixit sed etiam omnibus diebus esse nobiscum. tu eum, o ingratissime homo, qui sine cessatione nobiscum est, nec curam nec respectum nostri habere dicis? quid ergo facit nobiscum? numquid ad hoc nobiscum est, ut non respiciat, ut neglegat? et quomodo sibi utrumque conuenit, ut qui pietati praestat praesentiam impietati tribuat incuriam? ecce enim, inquit, uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.

praeclare uidelicet affectum dei interpretamur, si nos calumniamur ab eo iugiter neglegi, cum ille nos a se testetur iugiter non relinqui. ille per hoc ostendere uoluit, quod a nobis affectu ac protectione iugiter non discederet, quia a nobis etiam praesentia non abesset. nos in contemptum nostri diuinam uertimus caritatem, nos amoris testimonia in odii argumenta mutamus. hoc enim, quod praesentem se esse dicit, odii magis testimonium esse uolumus quam amoris. nam si absentem se dominus futurum esse dixisset, minus causari forsitan de incuria poteramus absentis. maioris contemptus res est atque fastidii, si nos iugiter neglegit qui a nobis iugiter non recedit; et plus in se odii nostri habet, si ad hoc semper nobiscum permanet, ut qui nos praesentia numquam deserit semper repudiet affectu.

sed absit hoc de piissimo ac misericordissimo deo credi, ut ad hoc semper nobis uoluerit adsistere, ut nos maiore fastidio neglegere uideretur adsistens: absit hoc scelus dici. nemo enim, puto, uel in toto humano [*]( 1 Act. 17, 28 7 Matth. 28, 20 ) [*]( 12 facit ergo B 15 tribuant B 17 uidelioet] scilicet B 20 ac] et B 21 quia nobis A 22 testimonio B 23 mittamus B m. 1 )

35
genere tam malus est, qui ideo cum ullo hominum uelit esse, quia non amet, et ad hoc tantum uti praesentia sua cupiat, ut maiore odii fructu possit despicere praesentem. ipsa nos uel doceat natura humana uel uincat, si non ideo cum quocumque homine esse cupimus, quia eum, cum quo esse cupimus, diligamus. et quia utique diligimus, prodesse ei praesentiam nostram cupimus, quem amamus. quod ergo etiam malo homini auferre non possumus, deo tollimus et peiorem pessimis hominibus deum facimus, qui ad hoc futurum nobiscum se esse dixerit, ut fastidiosius nos neglegeret, cum fuisset. sed haec hactenus.