De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

I. Incuriosns a quibusdam et quasi neglegens humanorum actuum deus dicitur utpote nec bonos custodiens nec coercens malos, et ideo in hoc saeculo bonos plerumque miseros, malos beatos esse. sufficere quidem ad refellenda haec, quia cum Christianis agimus, solus deberet sermo diuinus. sed quia multi incredulitatis paganicae aliquid in se habent, etiam\' paganorum forsitan electorum atque sapientium testimoniis delectentur. probamus igitur, ne illos quidem de incuriositate ac neglegentia ista sensisse, qui uerae religionis expertes nequaquam utique deum nosse potuerunt, quia legem per quam deus agnoscitur nescierunt.

Pythagoras philosophus, quem quasi magistrum suum philosophia ipsa suspexit, de natura ac beneficiis dei disserens sic locutus est: animus per omnes mundi partes commeans atque diffusus, ex quo omnia quae nascuntur animalia uitam capiunt. quomodo igitur mundum neglegere deus dicitur, quem hoc ipso scilicet satis diligit, quod ipsum se per totum mundi corpus intendit?

Plato et omnes Platonicorum scholae moderatorem rerum omnium confitentur deum. Stoici eum gubernatoris uice intra id quod regat semper manere testantur. [*]( 14 cf. Cic. de nat. d. I 11, 27; uerba citata esse ex Lactantii instit. diu. I 5, 17 docuit Zschimmer "Salvianus und seine Schriften" Halle 1875 p. 62. ) [*]( 1 Incipit liber I- B 2 negl∗∗orum actuum A 4 ideb∗∗culo bonos A 5 refellenda *** Christ. A 7 paganicae * in se A 9 delec** A 10 q***expertes A 12 agn** Pythag. A 13 suspexit *** iiciis A 15 partes **** quo A 17 quomodo **** dicitur A 18 se per] semper A totum **** et omnes A 19 scolae AB 2.0 confitentur *** ris uice A ) [*]( 1* )

4
quid potuerunt de affectu ac diligentia dei rectius religiosiusque sentire quam ut eum gubernatori similem esse dicerent? hoc utique intellegentes, quod sicut nauigans gubernator numquam manum suam a gubernaculo, sic numquam penitus curam suam deus tollit a mundo; ac sicut ille et auras captans et saxa uitans et astra suspiciens totus sit simul tam corporis quam cordis officio operi suo deditus, ita scilicet deum nostrum ab uniuersitate omnium rerum nec munus dignantissimae uisionis auertere nec regimen prouidentiae suae tollere nec indulgentiam benignissimae pietatis auferre.

unde etiam illud mysticae auctoritatis exemplum, quo se non minus philosophum Maro probare uoluit quam.poetam, dicens: deum namque ire per omnes terrasque tractusque maris caelumque profundum. Tullius quoque: nec uero deus ipse, inquit, qui intellegitur a nobis, alio modois intellegi potest quam mens soluta quaedam et libera et segregata ab omni concretione mortali, omnia sentiens et mouens. alibi quoque nihil est inquit, praestantius deo: ab eo igitur mundum regi necesse est. nulli igitur naturae oboediens aut subiectus deus: omnem ergo regit ipse naturam: nisi forte nos uidelicet sapientissimi ita sentiamus, ut eum, a quo omnia regi dicimus, et regere simul et neglegere credamus.