De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

Omnes admodum homines, qui pertinere ad humani officii culturam existimarunt, ut aliquod linguarum opus studio ingeniorum excuderent, id speciali cura elaborarunt ut, siue utiles res ac probas siue inutiles atque probas stilo tegerent, seriem tantum rerum nitore uerborum inlustrarent causisque ipsis quas loqui uellent loquendo lucem accenderent. itaque ad hanc se partem ex utroque genere litterarum scriptores mundialium negotiorum plurimi contulerunt, non satis considerantes, quam probabilibus materiis se impenderent, [*]( 1 - 4 In hoc codice continentur sancti Saluiani episcopi libri numero octo dati ad sanctum Salonium episcopum. De gubernatione dei. Incipit liber primus sancto episcopo (in marg. Salonio add. m. 2) Saluianus in domino episcopus salutem. Omnes admodum etc. B; praeterea m eodem cod. adiecta sunt haec: De iusto dei praesentique iudicio incipiunt dialogi disputantis (uoce disputantis s. Z. add.); sed signum quoddam m. 2 adpictum haec uerba post praefationem locum suum habere indicat, ubi eadem etiam in A leguntur. Ceterum in A deest inscriptio operis et praefatio usque ad uerba: Sin autem id non prouenerit. De aliis inscriptionibus eisque vnterpolatis cf. quae disputauimus in Sitzungs - Berichte der k. Akad. d. Wiss. Wien 1881 p. 4 u. 7 6 linguarum] singulare coni. Nolte in Zeitsch. f. Oe. G. 1879 p. 618; sed cf. VII16: linguarum gymnasia uel morum et Sitz.- Ber. p. 8 9 tantum eras. in B ) [*]( VIII. ) [*]( 1 )

2
dummodo ea quaecumque dicerent aut compto et blando carmine canerent aut luculenta oratione narrarent.

omnes enim in scriptis suis causas tantum egerunt suas et propriis magis laudibus quam aliorum utilitatibus consulentes non id facere adnisi sunt, ut salubres ac salutiferi sed ut scholastici ac diserti haberentur. itaque scripta eorum aut uanitate sunt tumida aut falsitate infamia aut uerborum foeditatibus sordida aut rerum obscenitate uitiosa, ut uere, cum ingeniorum tantum laudem aucupantes tam indignis rebus curam impenderent, non tam inlustrasse mihi ipsa ingenia quam damnasse uideantur.

nos autem, qui rerum magis quam uerborum amatores utilia potius quam plausibilia sectamur neque id quaerimus, ut in nobis inania saeculorum ornamenta sed ut salubria rerum emolumenta laudentur, in scriptiunculis nostris non lenocinia esse uolumus sed remedia, quae scilicet non tam otiosorum auribus placeant quam aegrotorum mentibus prosint, magnum ex utraque re caelestibus donis fructum reportaturi.

si enim haec salus nostra sanauerit quorundam non bonam de deo nostro opinionem, fructus non paruus erit, quod multis profui. sin autem id non prouenerit, et hoc ipsum infructuosum forsitan non erit, quod prodesse temptaui. mens enim boni studii ac pii uoti, etiamsi effectum non inuenerit coepti operis, habet tamen praemium uoluntatis. hinc ergo ordiar. [*]( 1 et Pithoeus: aut B 5 salubris B ;10 mihi B s. I. m. 2 ingenio B 8. scr. a m. 1 14 laudantur B s. a mediae syU. scr. e m. 2 18 hic B 20 sin] hinc incipit A, sed duo prima folia mutilata sunt multaque insuper in eisdem et in foliis 4. 6. 6. 8. 9 aliis aut euanuerunt aut legi non iam possunt; quae omnia asteriscis signauimus 21 forsitan Halmius: fortita A saltem B prod..mens A 22 operis.. praemium A 23 exordiar B; post ordiar in A haec est inscriptio: DE IUSTO DEI PR∗∗ (fuit praesenti) iudicio. Incipiunt dialogi disputantis, quae sine dubio ad Ubrum I. spectans pariter librario debetur ac lib. II 1 fin. altera inscriptio: DE GUBERNATIONE DEI )

3