Epistulae

Ruricius I, Bishop of Limoges

Ruricius I, Bishop of Limoges. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

VI. DOMNO SANCTO MERITIS BEATISSIMO PAPAE HONORIS CULTU SUSPICIENDO ATQVE APOSTOLICO PATRI DOMNO RURICIO EPISCOPO EUFRASIUS.

Taediosam pietatem uestram esse tenui rumore cognoui, sed harum baiulum destinaui, ut anxietatem meam de acerbitate nuntii celeriter releuetis, quia scit diuina pietas, quod et tristitiam et infirmitatem uestram non conpatientis, sed perferentis dolore participo. sic ita concedat diuina miseratio, ut mihi per multos annos exterioris uestri uigorem et alacritatem integrae sanitatis indulgeat, quia uere tunc reparatum esse me sentio, si de sospitate uestra celerius optata cognouero.