Epistulae

Ruricius I, Bishop of Limoges

Ruricius I, Bishop of Limoges. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

V. DOMINO SANCTO AC BEATISSIMO ET APOSTOLICA REUERENTIA SUSPICIENDO PAPAE BT MEO SPECIALI APUD DOMINUM PATRONO RURICIO SEDATUS.

Refecit me filius noster salutem salutationemque tuam nuntians, per quem ego, quas non merui, litteras dedi ex hoc desiderio meo satisfaciens, si uel officii ad uos pagina perueniret. saluto itaque plurimum et rogo per illam caritatem, quae mihi affectum dignationemque tuam nuntiat, ne te pigeat, quotiens oportunum, seruum tuum litterarum munere uisitare, quia testor deum, quod post praesentiam tuam nihil mihi dulcius est, quam si conloquium desiderantissimae pietatis uel litterarum dignatione meruero. rogo etiam et omni prece deposco, ut pro me, sicut facere uos certus sum, sine cessatione intercedere et orare dignemini. filios nostros et uenerans et desiderans saluto. [*]( h 1 comolatur S 3 aetates S 4 possit itineres S 5 tolosa S beatitudines S 7 que S 8 representit S 9 paciamini S offitiorum S 10 obfuscit S 12 dignimini S 14 reuerencia 8 suspiciendo Kr., suscipiendo S 15 pape S 18 litteras. dedi ex hoc S, litteras accepi et has reddidi tnauult Kr. 23 dm S, dominum v presentiam S 24 desiderantissime S 25 dignationem v 26 cessacione 8 27 dignimini S )

448