Epistulae

Ruricius I, Bishop of Limoges

Ruricius I, Bishop of Limoges. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

VII. DOMNO SANCTO MERITISSIMO IN CHRISTI LUMINARIA PRAEPERENDO ET PLURIMUM IN CHRISTO DESIDERANDO PIISSIMO DOMNO RURICIO EPISCOPO CAESARIUS EPISCOPUS.

Dum nimium tribularetur animus meus, quare ad synodum uestram praesentiam non meruimus obtinere, sanctus et domnus meus Uerus episcopus mihi dignatus est dicere, quod per suum diaconum mihi Agate uestras litteras destinasset, quas ego nescio quo casu aut qua neglegentia me non retineo suscepisse. sed tamen sancto et domno meo fratri uestro certissime credo et malo hoc portitoris neglegentiae inputare. sed licet sanctos et desiderabiles uestros apices miseritis, tam-en, sicut ipsi optime nostis, dignissimum fuerat, ut personam dirigeretis, quae ad uicem uestram subscriberet, et, quod sancti fratres uestri statuerunt, in persona uestra firmaretur. [*]( 2 pape S 3 domino v 5 postquam ante taediosam Kr., P ceteris litteris euanidis S tenue romore S sed harum] Sicharium Kr. 6 distinaui S 7 nuncii S reueletis v 8 conpacientis S perferentes S 10 integre S 12 suspitate S obtata S1 14 domino v 16 cesarius S 17 sinodum S 18 preseutiam S 20 agate uestras S, a caritate uestra suspicatur v distinasset S 21 reteneo S 22 domino v 23 mallo S negligentiae S 25 obtime S dirigeritis S 26 que S subscriberit S fratris S )

449

Sed quia noui, quam sancto et frequenti ac pio desiderio interesse uolueritis, omnibus fratribus uestris uotum uestrum et sanctam uoluntatem exposui, pro qua re nihil pietati uestrae uel potuimus uel debuimus inputare. sed, licet desiderabilem uestram praesentiam non habuerimus, orationum tamen uestrarum suffragia nos meruisse persensimus. et ideo his datis saluto plurimum affectu et honore, quo dignum est, et rogo, ut me sanctis et inlustribus precibus simul ac meritis domino commendetis, simulque indico pietati uestrae, ut, quia filius uester Eudomius, si potuerit, hoc elaborare desiderat, et superueniente anno Tolosa synodum Christo propitio habeamus, ubi etiam, si potuerit, Hispanos uult episcopos conuenire. et ideo orate, ut tam sancto desiderio suo dominus tribuere dignetur effectum.

Sanctum uero et dulcissimum fratrem meum Capillutum presbyterum, amatorem et praedicatorem uestrum, uestrae sanctimoniae, quanta ualeo, insinuatione commendo et pro ipso uobis ingentes et uberes gratias ago, quia, quantum ipse adseruit, tantum se circa illum inpendit pia et sincera beniuolentia uestra, ut hoc nullus hominum possit exponere. nunc ergo. quia pro uestro desiderio aestuans pietatem uestram expetiit, dignum iudicaui, ut per ipsum humilitatis meae litteras destinarem, quo remeante, si Christus annuerit, apices uestros quasi caeleste munus desidero promereri. ora pro me.