Epistulae

Ruricius I, Bishop of Limoges

Ruricius I, Bishop of Limoges. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

IIII. DOMINO SANCTO AO BEAT1SSIMO ET APOSTOLICA REUERENTIA SUSPICIENDO PAPAE RURICIO SEDATUS.

Satis credidi et, quamlibet uobis laboriosum esset, uehementer optaui, ut ad necessitatem istam, quae hic nos exhibuit, ueniretis uel per occasionem et benedictionem uestram mererer et desiderium commune mutuo satiaretur aspectu. et uere, posteaquam me praesentiae uestrae spes frustrata est, uelut de uotorum culmine deiectus ** et laborem, qui incubuit, et absentiam domus et omnia, quibus aegritudo deceptae spei [*]( 1 a om. v commendante v, commendam S 2 disperantes S arguete 8 3 ignaue securitates 8 desides v 7 cumuni S opere precium S 8 quae] q S, qui quae Kr. conteneret S, continebat v 9 qui addidi, om. S capitulatim i. 1.] capitula tamen librum coni. v 10 carh tacius S ferendam v 11 carta 8 12 iubetis] lubet v 13 a S 14 corregere S 17 suspiciendo Kr., suscipiendo S 19 quamlibet Kr., quam habet S, quam habere iter v et post esset add. v 20 obtani S que S 22 saciaretur S 23 presentiae S frustata S 24 deiectus] odi uel fastidio desiderat Kr. labor v 25 asententia S, absentia f egritudo S decepte S )

447
et anxietas cumulatur, in animum meum pariter conueuerunt. et scit dominus, quod, si uires suppeterent aut parere desideriis aetatis infirmitas pateretur aut, si essent animalia, quibus tantum tali tempore posset itineris expediri, non prius ego a Tolosa reuerterer, quam beatitudinis uestrae et singularis illius caritatis benedictionem desideratissimam promererer. sed quia haec, quae supra dicta sunt, desideriis obsistunt, rogo et per Christum uos adiuro, ut me uobis uestra semper pietas repraesentet nec patiamini, ut pro officiorum tarditate caritatem inminuat aut obfuscet obliuio, sed pro me, sicut facere uos certus sum, incessanter oretis et, quotiens oportunum fuerit, seruum uestrum per conloquia litterarum uisitare dignemini.