Epistulae
Ruricius I, Bishop of Limoges
Ruricius I, Bishop of Limoges. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Litterae sanctitatis uestrae me spiritali cibo pastum incitauerunt ad spem futurorum et uerba prophetica claritate [*]( 1 benigni v, benigno S inrigastis cf. Rur. ep. II9, ingastis S, intrastis v 2 preciosa S presentiam S 3 possedeam S 7 incrementum v, incremantium S quod S quo-lira. 14 unde] cf. Rur. ep. II9 et 52 8 que S recollatione v 9 dulciscit S 12 quantumcumque v presumere S 13 que S 15 et] ut coni. Momvisenus 16 infelices S, infelicem t, absolutione v, ablutione S 17 redempte S 20 uestre S 21 reuertendam S 22 anni S 28 Turentius n 29 encitauernnt S )
Praeteritae calumniamur aetati, quod uiros illos admiratione dignissimos haec saecula non tulerunt. pro certo doctrinam iuniores ambierant (eorum), qui ante docuerunt. ego autem aetatem meam non de canentium putamine capillorum nec, sicut beatitudo uestra de saeculari auctore mutuata est, de colore barbae albentis agnosco, cum, etiamsi esset error in conputo, senescentis annos de torpore membrorum per morbi incrementa sentirem. sed omni precum humilitate deposco, utpro correctione morum meorum, pro inspirando mihi desiderio paenitendi, pro domini nostri propitiatione in sanctis uestris orationibus supplicetis, ut, qui ad uitandum procliue illius uiae in perniciosa uergentis erectum et cum labore gradiendum iter ostenditis, et ingressum boni operis et piae emendationis obtineatis effectum non in uerbere disciplinae, sed in indulgentiae medicina et misericordiae lenitate. hanc quoque uobis conferte mercedem: debetis enim fenus domino de thesauro, qui [*]( 2 recognusoo S 4 offitio S indulgentiam v 5 admunitione S ueritatem] et add. v 6 probatis expungi uult Mommsenus interpretis S Q 7 tractares S 8 agustinum S hylarium S ratuj.Iistis S, sed et illustres v 9 facundie S 11 fide S 12 praeteritae v, preteritate S 14 iuniores scripsi, iunioris S ambirent v eorum addidi, om. S 15 eam v potamine S 16 seculari S 17 barbe S etiamsi] non add. v essem t. error om. t\' 18 num senescentes scribendum ? de torpore Kr., decorpore S, decrepitos r 19 omni scripsi, omnium S 22 supplicitis S 23 uergentes S rectum r 25 ueruere S, feruore t. 27 fgnus S )
Sanctum Augustinum, sicut iusseratis, inueni, quem cum filio communi Rustico presbytero esse credebam. operae pretium est, ut admiremini studium meum, quod, quae opuscula contineret, hucusque (qui) nesciui, sane capitulatim iam librum traditurus inspexi. chartaceus liber est et ad ferendum iniuriam parum fortis, quia citius charta, sicut nostis, uetustate consumitur. legite, si iubetis, atque transcribite. et spero, ut, postquam uobis bene cognitus fuerit, ad me, cui est incognitus, remittatur, quia corrigere neglegentiam meam frequentata membranae ipsius lectione dispono. ora pro me.