Epistulae

Ruricius I, Bishop of Limoges

Ruricius I, Bishop of Limoges. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

LVI. ITEM ALIA RURICII AD IPSUM EPISCOPUM.

Adsiduitas supplicantum supplet in nobis gratiae communis officium, ut hoc, quod facere debeamus per mutuae dilectionis affectum, faciamus per externae necessitatis imperium, dum alienae tribuimus petitioni, quod propriae debere nos cognoscimus caritati, ut haec litterarum necessitudo esset ex uoluntate necessitudinis iocunda, non uero calamitate deplorantis extorta. tamen, quia spontaneam scribendi neglegimus gratiam, saltim praetermittere non debemus ingestam. ideoque per fratrem et conpresbyterum nostrum Maxentium, quem nobis [*]( 9] Matth. 24,12. 13] Luc. 12, 49. ) [*]( 5 dependo v, deponendo S 6 offitium S 7 comuni S postolare S 10 peius Kr., peris S, longi temporis coni. v 11 sopitis Luetjohann, sospitis S nobis v. flatiba S 12 amore v 15 et add. Luetjohaim, om. S inluminet] finit add. S 17 rurici S 18 supplicantum Lwtjohawn, supplicatum S, supplicatuum uel supplicantium v in notis 19 offitium S debemus coni. Mommsenus per Kr., super S Mommsetm 20 affectu Mommsenus facimus r 22 necessitudo] quae add. Momtn- senus 23 non uero Gustafsson, nouo S, non ex Kr., non iuuet coni. Mommsemts, noua v 26 conpresbiterum S )

437
frater noster epistulis ipsius commendauit, dedi, quibus sospitatione depensa ipsum apostolatui uestro, secundum quod postulauit, insinuo, quia illic notos et amicos habere se dicit, qui eum beatitudini uestrae possint in praesenti plenius intimare, quorum testimonio possit credi, quod assertioni ipsius fortasse non creditur.

LVII. ITEM AD IPSUM.

Filii nostri Ommatius et Eparchius ad me litteras plenas lacrimis et deploratione miserunt specialiter deprecantes, ut apud sanctitatem uestram pro ignorantia ipsius filii nostri Eparchii intercessor exsisterem, confidentes, quod pro amore mutuo nihil nobis negare deberetis, idemque presbyterum nostrum Eusebiolum ad pietatem uestram in hac causa direxi. per quem saluto plurimum et rogo, ut praefato, sicut decet, sufficienter admonito indulgentiam errori illius dare pro nostra supplicatione dignemini, quia, sicut in defensione peccati stulte atque infideliter perduranti culpa, donec agnoscat reatum, (non) debet relaxari, ita agnitio peccati debet conferre ueniam confitenti. remedium est enim mali confessio non simulata delicti nec ultioni publicae relinquitur locus, ubi reus conscientia torquente punitur.

LVIII. ITEM ALIA RURICII AD IPSUM.

Ante diem, quam litteras uestrae sanctitatis acceperim, conpresbyterum meum, sicut ipso referente poteritis agnoscere, ad germanitatem uestram in eadem, qua mihi scripsistis, causa direxeram, ut, quia mihi non solum ipse filius noster [*]( 1 noster om. v epistulis scripsi, epfs S, episcopus v Kr. dedi ex dedit S, has desiderat Kr. 2 postolauit S 3 hare S 9 fili S omacius S eparchi S 13 ideoque Luetjohann 14 caus S 15 decet v, dicit S 17 supplicatione (digne)mini quia Mommsenus, supplicatiouem i iniqua S, supplicatione minime . iniqua v, supplicatione non iniqua Qu- xtafsson defessione S stultae S 18 non add. v, om. 8 19 conferre Sl in rasura 24 rurici S 2R ut] et v )

438
Eparchius, sed etiam frater suus flebiliter per litteras supplicarant, \'apostolatui uestro precator accederem, qui et confessione culpae et deprecatione ueniae et consanguinitatis affectu conpulsus indulsi, quia uos mihi super hac re scripturos esse non credidi. sed quia humilitatem meam dignati estis pro ea, quae inter nos est deo propitio, caritate consulere, ut uobis, utrum iusta esset uestra districtio, meis potissimum apicibus indicarem, sciat domnus meus, quod ego factum uestrum et probo et conlaudo et uehementer admiror, quia, dum uni indesperato per admonitionem gladii spiritalis pro reddenda salute intulistis dolorem, multis contulistis languentibus sanitatem.

Multi etenim in ecclesia, qui curari nequeunt uerbo, sanantur exemplo. superest seueritatem misericordia subsequatur, ut recipiatis lenitate patris, quem corripuistis auctoritate pontificis, et iuxta illum euangelicum inuocantes, quem nos per omnia et sequi et oportet imitari, qui filio paternae substantiae decoctori et facinus confitenti non solum ueniam clementer inpertiit, uerum etiam pristinam gratiam libenter indulsit, et nos condoleamus lapso, subueniamus adtrito; amplectamur reuersum, laetemur inuentum. quod et apostolatum uestrum propterea fecisse certus sum, ut paululum infirmantem filium excluderetis a matre, ut eum ipsi post modicum restitueretis incolumem et eum contristaretis ad tempus, de quo gaudere concupiscitis in aeternum.

LVIIII. RURICIUS EPISCOPU6 FILIO SEUERO SALUTEM.

Neglegentiam nostram atque pigritiam dum uos excusatis, arguitis et nos beneficiis et officiis uestris agnoscimus [*]( 1 supplicarunt v 2 uestri v praecator S quibus Luctjohann, cui Mommsenus confessiouem S culpe S 6 propitio deo v ut Lttetjoham, et S uot5 S, nobis v 8 ms S, noster v 9 indisperato S, in desperato (scil. casu) Mommseum 10 spiritalis v, spiritale ex spiritali S 13 superest] ut add. Luetjohann consequatur v .14 lenitatem S 15 inuocantes v, inuocantis SKr., inuocetis Mommsenus 16 oportit S 17 inpertiit aeram v, inperti. iteru S 19 amplectamur ex amplectemur S 21 paulolum S 22 excluderitis S eum suprascr. S restitueritis S 23 incolomeno S 27 pegritiam 8 dum v, n S, non ante arguitis inRmt Mommmuu )

439
debitores. sed scio hoc sincero amore, quo nos diligitis, facere atque perfecto, quia parum est caritati uestrae, quod nobis tribuitis, dum totos uos nobis et cotidie inpendere desideratis. sed nobis satis superque sufficeret beniuolentia [quam] prompti animi, etiamsi adsiduitas deesset obsequii. unde salutatione depensa gratias ago uberrimas pietati uestrae, quod erga me . bonae memoriae patris uestri non solum retinetis, sed etiam uicistis affectum.

LX. RURICIUS EPISCOPUS FILIO STORACHIO SALUTEM.

Ago atque habeo uberes gratias pietati uestrae, quod nos neglegentiam famulorum nostrorum rescire fecistis, dum subuectionem congruam, quam nobis callidus subtraxerat inimicus, benignus subministrauit affectus. quem idcirco nobis dominus hoc ad tempus permisit inferre, ut et nostram patientiam per iniuriam et uestram erga nos caritatem per conpatientiam conprobaret ac sine dispendio facultatis nostrae uobis lucrum operis per beneficium dilectionis adferret.