Epistulae
Ruricius I, Bishop of Limoges
Ruricius I, Bishop of Limoges. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Familiares nos uobis facit uestra dignatio, dum hoc, quod a nobis libenter offertur, a uobis gratanter accipitur, siquidem illud munus acceptabile probatur et dulce, quod non magnitudo insinuauerit, sed commendarit affectio. quae res facit, [*]( 1 scio] uos addendum uidetur 3 uos v, suos S 4 quam S, tam P Luetjohann prumti S 5 etiamsi adsiduitas Luetjohann, etiam siduitas S, etsi assiduitas Mommsenus, et adsiduitas v in textu, quamquam adsiduitas (omisso quam) v in notis 6 uberrimas scripsi coII. lin. 11, uberrimae S, uberrime Kr. pietatis S 7 bone S patres S 10 sthoh rachio S 11 abeo 8 12 negligentiam S rescire Luetjohann, nescire S, scire v 15 inferri Mommseum pacientia S 16 conpacientia S conjibarit S 17 dispendio Luetjohann, dubio S 18 benefitium S 20 Vittameno v salutem om. v 21 familiaris S 22 accepitur S )
Saluto plurimum et spero, ut, si secundo crastino non potueris, uel tertia feria ad nos uenire digneris, quia desiderio tuae caritatis accensi et nos dicimus cum propheta: anima mea sicut terra sine aqua tibi. defecit spiritus meus. ne auertas faciem tuam. ne moreris aduentum, ut pectoris nostri, quem parui temporis solatio suscitastis, extinguatis incendium.
Gratias ago dignantissimae erga me sublimitati uestrae, quod nos de actibus atque incolumitate - uestra, quos nostis deo propitio pro amicitiarum iure sollicitos, facitis litterarum sedulitate securos. unde his reciprocum reddo nobilitati uestrae salutationis officium et me has de Decaniaco ad uos dedisse significo meamque uobis fauore diuinitatis, quam uobis placere confido, indicans sospitatem praestabit dominus, ut citius hinc regressus uestris merear obtutibus praesentari, ut, cuius benignitate uestra incitastis desiderium, uisione sollicitetis affectum. [*]( 11] Psalm. 142, 6. ) [*]( 2 uerbis v, uerba S 3 lacunam indicauit Kr., significo suppl. LtIdjohann, habemus. In uerba itaque salutatione depensa coni. Mommsems pera S, corr. v 4 distinare S 5 displicuerent S 10 tercia S 13 pectoris v, peccaris S, an peccatoris uel peccatoris pectoris coli. p. 172, 12 et 351,18 scribendum ? 14 quod v incendium] finit add. S 17 Vittameno v 19 incolomitate S 20 iurae S sollicitus S 21 securus 8 22 offitium S 23 meam quoque Luetjoharm quam uobis v, quam nos S 26 desideriu S, desideria v )
Apostolatui uestro pro ea, quam mihi non pro meis meritis, sed pro beniuolentia animorum uestrorum inpenditis, caritate non dicam uicem non possum repensare beneficiis, sed nec tantas gratias, quantas meremini, sermonibus explicare. inpendo tamen per litteras debitum sospitationis officium partemque pectoris mei, in quo affectum uestri auiditate suscepi, paginae conlocutione transmitto simulque deprecor, ut communi domino supplicetis, ut citius nos faciat fructum de nostra capere praesentia, quosque suae inspirationis instinctu conexuit, uultuum etiam mutua uisione coniungat, ut desiderium in nobis, quod accendit affatus, restinguat obtutus. de columnis uero gratias ago et, sicut iussistis, quia modo propter inminentem hiemem uehicula illo dirigere non possum, post sanctum Pascha propitia diuinitate transmittam. de minoribus uero, sicut uerbo mandastis, si inueniri possunt, mihi uel decem necessarias esse significo. sed si dominus prospera uniuersa concesserit, antequam uehicula dirigam, ad uos hominem destinabo.
Ita, quod peius est, caritatem antiquam et insitam nobis partim, quoniam confitendum est, neglegentia nostra, partim necessitate temporis, partim corporis infirmitate faciente longa deleuit obliuio, ut penitus inmemores nostri facti non solum uos nullis officiis mutuis sed nec litteris requiramus. miror nobilitatem tuam quasi filium ad me litteras destinare, cum sine ullo respectu religionis aut propinquitatis tibi iniuriae nostrae sic placeant, ut eas uindicare non uelis. unde, nisi [*]( 9 conloquutione S simulquae S depraecor S 11 instinctum S 12 uultuum v, uultum S 15 uehicola S 16 jjpicia S 19 distinabo S 23 partem S ubique quoniam v, quam S, expungit Mommsenwi 25 delebit S penitus S inmemoris S 26 nos S mutuis om. v 27 distinare S 29 uellis S )