Epistulae

Ruricius I, Bishop of Limoges

Ruricius I, Bishop of Limoges. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

LI. RURICIUS EPISCOPUS CENSORIO EPISCOPO SALUTBM.

Litteras sanctitatis uestrae etsi per occasionem accepisse me gratulor. non enim interest, utrum ex necessitate aut ex uoluntate, dummodo inter se inuicem, qui se diligunt, conloquantur et, quos corpore locorum interualla discriminant, animorum ac sensuum conloquia fida coniungant, quia hoc nobis generale uel maximum uirtus diuinae pietatis indulsit, ut, qui nos aspectu carnali non possumus contueri, spiritali cernamus obtutu. unde redeunte gerulo litterarum has, sicut [*]( 1 porrigeret Kr., porregerit S, porrexerit v leouti S 2 praelat S 4 nosti S incolomitatem S 6 de add. v, om. S 8 rufc S caereunię S 9 aqua S 11 ad uenerationem v, aduentionem S 18 speraui] significaui coni. v, reseraui Mommsenus 16 benefltio ex benefitium S maximo e corr. 81 17 exigerit S 20 ceusurio S 26 diuinae LtIttjohawn, diui I acte S, diu iactae v )

433
iniunxistis, reddere procuraui, ut et sollicitudini uestrae et mutuae caritati pariter responderem.

Salue itaque apostolatui uestro plurimum dependo et hoc, quod apicibus meorum testimonio uoluistis agnoscere, utrum Sindilla porcos suos prudente Foedamio perdidisset, noueritis me apud homines meos, ubi fuerunt, diligenter perquisisse. sed, sicut ante iam noueram, magis et istos laborem facientes ac Sindillam perpessos esse et ipsum porcos suos (per) peruersitatem suam, dum de aduersa parte esse se iactitat, amisisse cognoui, ceterum praefatum Foedamium illi in nullo cul pabilem. nam quod pertulit, nulli alii nisi (sibi) debet ex omnibus inputare. in qua causa, quantum ego contemplatione uestri, ut homines uestri aut a custodia liberarentur aut porcos uestros reciperent, laborauerim, (per) ipsos iam referentes plenius potuistis agnoscere, quod propterea necesse non fuit litteris indicari. uestrum est hominem uestrum iuste ab huius calumniae obiectione defendere, quam eum iniuste scriptis nostris agnoscitis sustinere.

LII. RURICIUS EPISCOPUS STEPHANO SUO SALUTEM.

Ita me paucissimis diebus ad cultum suum pietas uestrae sanctitatis inlexit, ut, cum uos deo propitio corde detineam et oculis mentis intuear, tamen semper affectu instigante perquiram, quia scilicet breue uidetur omne, quod dulce est, ita inexplebile est omne, quod carne est. et omnipotenti deo gratias super tam admirabili dono eius, quod ita generaliter semis [*]( 4 apicebus S mearum v 5 prodente coni. Luetjoharm 7 facientes ac Sindillam scripsi, faciente facis indilae S, faciente facinore Sindillae Mommsem*Sy faciente paci Sindillae v 8 ppessus S per add. v, om. S puereitate S 10 caeterum S 11 alii om. v sibi add. Luetjoharm, om. S ex] et v 12 quandii S contemplationi S 14 reciperint S per addidi, om. S ipsis iam referentibus v Kr., ipso i. referente Mommseum 16 indicare v uestrum iuste scripsi, uerum iustae S 17 qua meum iniustae S scribtis S 18 nris S, om. v 20 stefano 8 22 deteneam S 24 scilicet] uidetur sicut scribendum, ut add. Mommsenw 25 earum coni. v et-p.434,6 consistit] cf. ep. II10 26 eius] refero exep. II10 add. Kr. ) [*]( XXI. Fantt. ) [*]( 28 )

434
suis tribuere ineffabili dispensatione dignatus est, ut ii, qui disparantur corpore, animis iungerentur, neque esset aliquid tam longinquum (tamque) difficile, quod mentium obtutibus (non) obuiarit, sed per cordis intuitum ibi se inuicem diligentes caritatis contemplatione conspicerent, ubi caritas ipsa consistit, quo fit, ut deuinctio uestra, quae in uisceribus meis iugi recordatione, dum cotidie renouatur, augetur, amoris uestri mihi uicissitudinem repromittat et animus meus mihi animorum uestrorum fideiussor adsistat, dum tantum sibi audet de uestra dilectione praesumere, quantum uobis concupiscit inpendere. salutem itaque beatitudini uestrae plurimam dico et rogo incessanter communi domino supplicetis, ut secundum diuitias bonitatis suae atque uirtutis, cui omnia possibilia confitemur, etsi in hoc saeculo nos propter uitae istius turbedines ac procellas et regionum interualla saepius uidere non possumus, uel ad illam urbem, quae aedificatur ut ciuitas, faciat conuenire, ad quam nos misericordia domini poterit perferre, uos merita.\'

LIII. RURICIUS EPISCOPUS PRAESIDIO FILIO SALUTEM.

Plerique, dum me apud indiuiduam mihi sublimitatem uestram non uitae merito, sed amicitiarum priuilegio multum posse confidunt, commendaticias a nobis, quibus uobis excusentur, inquirunt. quas eis pro officii nostri necessitate negare non possumus, non praesumptionis audacia, sed ministerii disciplina, dum et illis praesentis uitae solatium et uobis prouidere desideramus aeternae, ut et illi per patientiam uestram [*]( 16] Psalm. 121, 3. ) [*]( 1 hii S, hi v 3 tamque om. S 4 non om. S, add. Kr. ex ep. II10 obuiaret Kr. cordis v, discordis S diligentis S 6 quo-inpendere] cf. ep. II 9 7 augeretur S, corr. v 8 uisitudinem S et add. Kr. ex ep. II 9 otn. S 11 plurimu S 13 cui—merita] cf. ep. 117 14 etsi cf. I17, ut si S turbidinis S 20 cf. supra ep. II 12 pr?sidio S 21 plerumque S 22 amititiaru S 24 offitii S 25 praesuptionis S audatia S 26 praestis S 27 pacientia S )

435
reseruentur ad paenitentiam et uos per misericordiam perueniatis ad ueniam, sicut dicit scriptura: quia iudicium sine misericordia erit illi, qui non fecerit misericordiam, quia, qui dixit: dimittite et dimittetur uobis, procul dubio, quem uiderit hic facere, quod praecepit, in futuro ei restituet, quod promisit. nobis enim illius ueritas praesto est, si illi fides nostra non desit. unde manifestissime potestis aduertere absolutionem miserorum uestrorum esse indulgentiam peccatorum et hoc uestris conferendum precibus, quod uos praestatis alienis, iuxta ipsius in euangelio sententiam: quo iudicio iudicaueritis, iudicabitur de uobis. ideoque pro Urso et Lupo, qui ad me quasi uobis peculiarius, sicut sperius dixi, caritatis iure deuinctum pro criminum suorum intercessione uenerunt, precator accedo, ut primum deo, deinde nobis hoc, quod commiserunt, donare digneris nec nos de eorum damnatione confundas, qui se iam tum absolutos esse, quando ad humilitatem meam deducti sunt, crediderunt.

LIIII. RURICIUS EPISCOPUS RUSTICO FILIO SALUTEM.

Extra affectum consuetudinarium et probatum et humanitatem nobis dignaris inpendere, dum usibus tuis detrahis, quod nostris largiaris expensis, quia puero uestro referente cognoui, quod piscationis in Uisera pro parte uestra nobis iusseras delicias ministrare. unde salutatione depensa gratias ago plurimas exorans diuinam misericordiam, ut pro honore, quem nobis pro ipsius timore dependitis, et praesentium dierum uobis conferat felicitatem et beatitudinem tribuat futurorum. [*]( 2] Iac. 2, 13. 4] Luc. 6, 87. 10] Matth. 7, 2. ) [*]( 2 iuditiu S 3 illi om. S 4 qui om. S dimittitur S 5 praecipit 11 restituit S 6 presto S 9 praecibus S 10 prestatis S 11 ideque S, idemque v, fort. recte, cf. p. 437,13 14 intercessiones S 16 damnationem 8 absolutus S 28 uiscera. ufa S, Yisera v 24 dilicias S ministrari Kr. 26 praesentium dierum Kr., preseutierum S, praesentium rerum v, praesentium Mommsenus 27 futurorum] finit add. S ) [*]( 28* )

436
++

LV. RURICIUS APRUNCULO EPISCOPO SALUTEM.

Sicut litteras sanctitatis uestrae per uirum uenerabilem Elogium cum gratulatione suscepi, ita has eodem redeunte libenter emisi. quibus apostolatui uestro debitum dependo sospitationis officium simulque deposco, ut pro nobis orare dignemini et id a communi domino peculiarius postulare, ut iam tandem aliquando in unum uenire et nos uidere mereamur, ut caritas, quae secundum sententiam dominicam in pectoribus nostris per absentiam, quod peius est, refrixit, per praesentiam iterum in sopitis cineribus suscitetur et uiuis uocibus quasi nouis flatibus ueteris amoris rediuiuum reparetur incendium, quod more atque uirtute ignis illius, quem dominus misit in terram, et spinas neglegentiae nostrae atque desidiae ui naturae potentis exurat et tenebras dormientis cordis inluminet.