Epistulae
Ruricius I, Bishop of Limoges
Ruricius I, Bishop of Limoges. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Adsiduitas supplicantum supplet in nobis gratiae communis officium, ut hoc, quod facere debeamus per mutuae dilectionis affectum, faciamus per externae necessitatis imperium, dum alienae tribuimus petitioni, quod propriae debere nos cognoscimus caritati, ut haec litterarum necessitudo esset ex uoluntate necessitudinis iocunda, non uero calamitate deplorantis extorta. tamen, quia spontaneam scribendi neglegimus gratiam, saltim praetermittere non debemus ingestam. ideoque per fratrem et conpresbyterum nostrum Maxentium, quem nobis [*]( 9] Matth. 24,12. 13] Luc. 12, 49. ) [*]( 5 dependo v, deponendo S 6 offitium S 7 comuni S postolare S 10 peius Kr., peris S, longi temporis coni. v 11 sopitis Luetjohann, sospitis S nobis v. flatiba S 12 amore v 15 et add. Luetjohaim, om. S inluminet] finit add. S 17 rurici S 18 supplicantum Lwtjohawn, supplicatum S, supplicatuum uel supplicantium v in notis 19 offitium S debemus coni. Mommsenus per Kr., super S Mommsetm 20 affectu Mommsenus facimus r 22 necessitudo] quae add. Momtn- senus 23 non uero Gustafsson, nouo S, non ex Kr., non iuuet coni. Mommsemts, noua v 26 conpresbiterum S )
Filii nostri Ommatius et Eparchius ad me litteras plenas lacrimis et deploratione miserunt specialiter deprecantes, ut apud sanctitatem uestram pro ignorantia ipsius filii nostri Eparchii intercessor exsisterem, confidentes, quod pro amore mutuo nihil nobis negare deberetis, idemque presbyterum nostrum Eusebiolum ad pietatem uestram in hac causa direxi. per quem saluto plurimum et rogo, ut praefato, sicut decet, sufficienter admonito indulgentiam errori illius dare pro nostra supplicatione dignemini, quia, sicut in defensione peccati stulte atque infideliter perduranti culpa, donec agnoscat reatum, (non) debet relaxari, ita agnitio peccati debet conferre ueniam confitenti. remedium est enim mali confessio non simulata delicti nec ultioni publicae relinquitur locus, ubi reus conscientia torquente punitur.
Ante diem, quam litteras uestrae sanctitatis acceperim, conpresbyterum meum, sicut ipso referente poteritis agnoscere, ad germanitatem uestram in eadem, qua mihi scripsistis, causa direxeram, ut, quia mihi non solum ipse filius noster [*]( 1 noster om. v epistulis scripsi, epfs S, episcopus v Kr. dedi ex dedit S, has desiderat Kr. 2 postolauit S 3 hare S 9 fili S omacius S eparchi S 13 ideoque Luetjohann 14 caus S 15 decet v, dicit S 17 supplicatione (digne)mini quia Mommsenus, supplicatiouem i iniqua S, supplicatione minime . iniqua v, supplicatione non iniqua Qu- xtafsson defessione S stultae S 18 non add. v, om. 8 19 conferre Sl in rasura 24 rurici S 2R ut] et v )
Multi etenim in ecclesia, qui curari nequeunt uerbo, sanantur exemplo. superest seueritatem misericordia subsequatur, ut recipiatis lenitate patris, quem corripuistis auctoritate pontificis, et iuxta illum euangelicum inuocantes, quem nos per omnia et sequi et oportet imitari, qui filio paternae substantiae decoctori et facinus confitenti non solum ueniam clementer inpertiit, uerum etiam pristinam gratiam libenter indulsit, et nos condoleamus lapso, subueniamus adtrito; amplectamur reuersum, laetemur inuentum. quod et apostolatum uestrum propterea fecisse certus sum, ut paululum infirmantem filium excluderetis a matre, ut eum ipsi post modicum restitueretis incolumem et eum contristaretis ad tempus, de quo gaudere concupiscitis in aeternum.