Epistulae

Ruricius I, Bishop of Limoges

Ruricius I, Bishop of Limoges. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

LVIIII. RURICIUS EPISCOPU6 FILIO SEUERO SALUTEM.

Neglegentiam nostram atque pigritiam dum uos excusatis, arguitis et nos beneficiis et officiis uestris agnoscimus [*]( 1 supplicarunt v 2 uestri v praecator S quibus Luctjohann, cui Mommsenus confessiouem S culpe S 6 propitio deo v ut Lttetjoham, et S uot5 S, nobis v 8 ms S, noster v 9 indisperato S, in desperato (scil. casu) Mommseum 10 spiritalis v, spiritale ex spiritali S 13 superest] ut add. Luetjohann consequatur v .14 lenitatem S 15 inuocantes v, inuocantis SKr., inuocetis Mommsenus 16 oportit S 17 inpertiit aeram v, inperti. iteru S 19 amplectamur ex amplectemur S 21 paulolum S 22 excluderitis S eum suprascr. S restitueritis S 23 incolomeno S 27 pegritiam 8 dum v, n S, non ante arguitis inRmt Mommmuu )

439
debitores. sed scio hoc sincero amore, quo nos diligitis, facere atque perfecto, quia parum est caritati uestrae, quod nobis tribuitis, dum totos uos nobis et cotidie inpendere desideratis. sed nobis satis superque sufficeret beniuolentia [quam] prompti animi, etiamsi adsiduitas deesset obsequii. unde salutatione depensa gratias ago uberrimas pietati uestrae, quod erga me . bonae memoriae patris uestri non solum retinetis, sed etiam uicistis affectum.

LX. RURICIUS EPISCOPUS FILIO STORACHIO SALUTEM.

Ago atque habeo uberes gratias pietati uestrae, quod nos neglegentiam famulorum nostrorum rescire fecistis, dum subuectionem congruam, quam nobis callidus subtraxerat inimicus, benignus subministrauit affectus. quem idcirco nobis dominus hoc ad tempus permisit inferre, ut et nostram patientiam per iniuriam et uestram erga nos caritatem per conpatientiam conprobaret ac sine dispendio facultatis nostrae uobis lucrum operis per beneficium dilectionis adferret.

LXI. RURICIUS EPISCOPUS FILIO UITTAMERO SALUTEM.

Familiares nos uobis facit uestra dignatio, dum hoc, quod a nobis libenter offertur, a uobis gratanter accipitur, siquidem illud munus acceptabile probatur et dulce, quod non magnitudo insinuauerit, sed commendarit affectio. quae res facit, [*]( 1 scio] uos addendum uidetur 3 uos v, suos S 4 quam S, tam P Luetjohann prumti S 5 etiamsi adsiduitas Luetjohann, etiam siduitas S, etsi assiduitas Mommsenus, et adsiduitas v in textu, quamquam adsiduitas (omisso quam) v in notis 6 uberrimas scripsi coII. lin. 11, uberrimae S, uberrime Kr. pietatis S 7 bone S patres S 10 sthoh rachio S 11 abeo 8 12 negligentiam S rescire Luetjohann, nescire S, scire v 15 inferri Mommseum pacientia S 16 conpacientia S conjibarit S 17 dispendio Luetjohann, dubio S 18 benefitium S 20 Vittameno v salutem om. v 21 familiaris S 22 accepitur S )

440
ut ad persoluendum uobis spontaneae deuotionis obsequium etiam id habeamus in uotis, quod non habemus in uerbis. itaque salutatione depensa *** quia centum pira sublimitati uestrae, alia centum filiae meae destinare praesumpsi, quae si fortasse displicuerint saporis gustu, placebunt, ut confidimus, transmittentis affectu.