Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

15. Nec putandum est eadem omnibus conuenire, sicut nec aetas una omnibus est nec uultuum liniamenta uniuersis eadem nec totius terrae una est qualitas nec stellarum unus est splendor. conuenire ergo idiotae et simpliciori cuique putandum est, ne male agat et ut caueat omnia agere quae ad poenam trahuntur uel grauissima legis animaduersione plectuntur. huic uero qui aliis praeest omni opere peccati [*]( 2 ) [*]( 2 cf. Phil. 3, 7 12 cf. II Cor. 10, 12 14 cf. Rom. 11, 36. I Cor. 8, 6 18 cf. I Cor. 15, 41 ) [*]( 1 factorum R factum ACV, Os.l., v 2 ut lucrum] ad lucrum OA V quae recte nobis gesta sunt om. V 3 a nobis OCVv quamj quo­ niam v detrimenta Rp.c. 4 uoluimus R quidam nobis v 5 nihi C explicuisse refert v refret C 6 cetororum C 7 metiamur] utamur R forte om. A 10 a nobis 0 (a s. I.) V -11 illi om. v aliquanto (eiu irocov)] aliquando R 12 qui A uirtutom (u s. e) 0 13 suscipimus C suscipiamus v 14 et ad quem omnia om. R omnia om. C 17 nec aetas R ne aetas quidem OC nec aetas quidem A Vv alt. ne O uultuum (icpoaauttov)] uultus Cv 19 est om. v ideotae Ca.c. 20 mala A 21 paenam B penam C ) [*]( XXXXVI. Rutini pars 1. ) [*]( 2 )

18
postergum relicto proficere in optimis conuenit, ita ut possit profectus sui exemplo inuitare et inlicere ceteros ad uirtutem praecipue per humilitatis a domino nobis traditam formam. non enim oportet ui uel necessitate constringere, sed ratione et uitae exemplis suadere, quia omne quidquid extorquetur innitis cum eo quod tyrannicum uidetur ne perseuerare qui- [*]( 3 ) dem potest. solet enim quidquid uiolenter adtrahitur, sicut nouellae arboris si quis ui cacumen inclinet, relaxatum rur­ sum in id quod fuerat redire. quod autem ex proposito fit et uoluntate, tam legitimum quam certum est ualidissimis scilicet uinculis propriae uoluntatis adstrictum. unde et regere gregem uoluntarie et non ex necessitate ad Hebraeos scribens apostolus praecipit.

16. Sed est aliquis neque malus neque qui ad uirtutis summam peruenerit, et non uideo, qua confidentia ad do- cendum ueniat qui ipse hac fide non accessit ut disceret. re enim uera mihi uidetur esse ars artium et disciplina disciplinarum hominem uel regere uel inbuere, qui certe est inter omnes animantes maxime et moribus uarius et uoluntate [*]( 2 ) diuersus. haud segnius sane quis etiam ex medicina corporum curas quoque contemplabitur animarum et, quanto difficilem captu corporalem inuenerit medicinam, tanto difficiliorem repe- [*]( 11 cf. I Petr. 5, 2 ) [*]( 1 posttergum C 3 precipue tamen v pro liumilitate a dom. n. tradita R formam om. R 4 ex necessitate V 5 quicquid ROv extorquitur Oa.c. 6 nec pers. quidem A 7 quicquid liv 8 ui om. 0 ui-p. 21, 7 agllntur om. A cacumen eius ui incl. v relaxatum—re­ dire scripsi relaxata—redit coda. v; an anacoluthon statuendum ? 10 uale­ dissimis Ca.c. 11 adrestrictum R 12 uoluntariae RO,Ca.c. he­ breos liCv hebreos 0 scribens petrus Cv 13 praecipit (BsaxsXsuetai)] praecepit OCVv 15 qu*a R 16 hac fide] had fidem R acces­ serit R discederct R discederet C 17 res Ca.c. esse s. I. 0 arci.um C 18 regi (i ex e) C 20 haut R aut V haut (h s. l.) 0 signius (e s. pr. i) C etiam] enim 0 21 quanto difficilem-tanto difficiliorem = oaco zvjiS&qq—tdotp EpyiijSsaTEpa 22 repperiet OC repperit V )

19
riet animarum, siquidem et substantiae qualitas multo est praestantior et finis rerum multo pretiosior. illa namque cor- [*]( 3 ) poribus exhibet medelam et erga temporalem materiam curam adhibet ac diligentiam, quae sine dubio naturae suae fragili- tate quandoque soluetur, etiamsi nunc artis adiumento reparetur. certum est enim quod uel aegritudine uel tempore corpus omne resoluitur nec ultra naturae suae terminos perduvare fragilitatis condicione permittitur.

17. Anima autem, quae est diuina et a deo ueniens, super- nae nobilitatis est consors, ad quam etiam redire festinat, licet socio deteriori conligata est et deuincta, fortassis etiam propter alias causas, quas solus nouit ille qui uinxit et conligauit deus et si quis ille est qui ab ipso de huiuscemodi mysteriis inluminatus est et instructus, uerum, quantum ego intellegere possum, duabus, opinor, ex causis: una, ut per agones certami- [*]( 2 ) num, quae ei sunt aduersum terrena, caelestis gloriae heredi­ tatem petat et, sicut aurum igni, praesentis uitae aerumnarum probetur examine, quo uirtutis praemia non ex dei dono tantum speret sed, ut uere uirtus summum ei bonum sit, suo eam opere ac labore conquirat, ut a creatore quidem nobis naturaliter insitum uideatur bonum, a nobis autem uoluntate nostra ac proposito excultum et liberi arbitrii utriusque motus exercitio propagatum; alia uero, ut etiam [*]( 3 ) [*]( 15 cf. Eph. 6, 12 ) [*](2 flnes R multo §§t 0 praetiosior RO 3 exibet Ca.c. medellam RO medillam Ca.c. medicinam v temperalem C 5 solui­ tur V saluetnr Cv nunc] non v 6 uel pr. om. v 8 condicione 0 conditione cet. v 9 supernae (ante uocem spatium duarum litterarum, in quo uidetur exstitisse ac) R ac supernae cet. v adqua ex atqua R 10 nobilitatis est (est s. m2) consors R nobiJitatis consors cet. v 11 soj-tio 0 colligata C deuincta (n s. I.) 0 12 uinxit] iunxit Cv colligauit C 13 si qui** (eras. ab) 0 si qui Ra.c.Cv 15 oppinor 0 16 aduersus OV 17 igne Rp.e., v 18 dono dei v dona (o s. a m2) C 19 ei om. R 23 alia uero (fxspov 8s) R alia uero causa cct. v ) [*]( 2* )

20
hanc deteriorem substantiam corporis secum traheret ac sur­ sum in supernis sedibus conlocaret soluens paulatim eius crassitudinem, qua retardatur, ut hoc, quod est deus animae, fiat etiam anima corpori gubernans ministram sibi materiam et deo secum offerens fidelem conseruam.

18. Locorum ac temporum et aetatis ceterorumque similium differentias medici requirent, quando et qualibus uel medica­ mentis uel cibis opus sit uel qualiter a noxiis abstinendum, uti ne artis disciplina superetur per desideria aegrotantium; interdum et ferri sectione utuntur et uirulentioribus medica-[*](2 ) mentis. quae omnia quamuis cum magno labore peragantur, nihil tamen in his tale geritur, quale est mores corrigere, uitia purgare, emendare uitas et propositum ad meliora con­ uertere atque omnia quae intra nos uel etiam extra nos geruntur sedula circumspectione moderari, ut omne quod in nobis est beluinum ac ferum a natura nostra separantes, si quid lenitatis et mansuetudinis est, si quid homine dignum et deo carum, pro illis omnibus inseramus aequumque iudi­ cium inter animam habeamus et corpus numquam deteriori naturae subicientes meliorem, quod est utique iniquissimum,[*](3 ) sed semper imperio animi et seruitio corporis abutamur. quae prima est lex dei et optime constituta per uniuersam eius creaturam obseruanda sine uisibilem siue etiam quae sensum uisus excedit.

19. Considero etiam illud quod haec omnia, quae supra memorauimus a medicis obseruari, singula quaeque secundum [*]( 1 rursum V 3 quare tardatur V ut eras. V 4 ministru (a s. u) 0 6 et om. V aetatis BO,]ra.c.,v aetates C,Vp.c. 7 requirunt medici v requirunt OCV 10 uirolentioribus CV 12 corregere Ca.c. 13 uitas (jitou?)] uitias 0 15 geruntur] aguntur 0 16 nostra] nam (exp. m2) C, om. v 17 hominem V homini Cv 19 numquid Ca.c. 20 subitientes C quod utique iniquissimum est V 21 seuitio v utamur v, sed abutamur eodem sensu adhibitum est, cf. index 22 optime R Y 23 obseruanda Cv sensu Cu.c. 24 excedunt E 25 con­ sidera Cv )

21
naturae suae ordinem permanent nec fieri ullo modo potest, ut aliquid aut contra artem aut contra naturam medicus moliatur, quippe cum qualitas ipsa materiae corporalis cedat et obsequatur medicinalibus disciplinis, nisi si qua forte inciderit inpatientia uel inquietudo languentis, quam et ipsam utique uel obseruare uel prohibere non est difficile. apud nos [*]( 2 ) uero omnia aguntur in spiritu et est summum studium uin­ cere eos qui se male carnaliter amant nec ullo modo nolunt nobis cedere aduersum semet ipsos dimicantes, ita ut sit nobis bellum quoddam aduersum eos pro quibus militamus, dum unusquisque tantum studii gerit in contegendis et occul­ tandis morbis ac uitiis peccatorum, quantum habere oportebat studii ad aegritudinem medico reuelandam.

20. In quo et fortes sibi ac constantes uidentur aduersum salutem suam et prudentes aduersum uitam suam, dum uelut furtum aliquod intra se atque intra arcana mentis suae abscondunt peccatum, tamquam ab illo oculo qui uidet omnia latere possit id quod ab hominibus latet, uel dum excusant excusationes in peccatis, cum propriis uitiis et passionibus: rationes quasdam commentantur et malorum suorum aduocati fiunt; uel certe cum more surdae aspidis. quae non exaudit [*]( o ) uocem incantantium nec medicamentis sapientium cedit, quo solo aegritudo animae curatur, sermonem non recipiunt commonentis; uel certe, quod est ultimum malum, cum [*]( 7 cf. Gal. 5, 25 17 cf. Eccli. 23, 27. 39, 24 18 cf. Ps. 140, 4 21 cf. Pe. 57, 5-6 ) [*](3 cedat corporalis v corporali Rp.c. 5 exciderit V langentis C 6 obs.eruare R 9 demigantes Ca.c. 11 gerat Cp.c.m2,v 12 morbis] moribus A 14 fortes (s s. l.) 0 . costantes aduersum suam salutem uidetur et prudStes v 15 dum ut uelut A 16 furtum] futurum V archana RCv archanum 0 17 uidit 0 18 possçţ (it s. et) R ab omnibus v 20 commentantur om. A 21 fiunt] sunt R cum more] commore 0 comouere A 22 medicamentis (©apfiaxoic)] medicamento Rp.c. 23 quod 0 recipiunt (un s. alt. i) R recipit OAVv recepit (i s. e) C )

22
palam iam et inpudenter peccata defendunt et uelut mente capti publice et sine pudore in omne fiagitium praecipites eunt et tunc in eos, qui aliquantum se pro salute uel inpedire uel retardare certe cupiunt, tamquam inimicos et aduersarios etiam ulciscuntur odientes eos qui redarguunt in portis et sanctum sermonem exsecrantes, infelicissimi omnium in tan­ tum semet ipsos punientes, quantum amplius in aduersarios desaeuierint, sicut hi qui insania et furore correpti proprias carnes laniant, quas mente capti alienas putant.

21. Haec sunt, pro quibus ego hanc nostrae disciplinae medicinam multo difficiliorem puto quam illam quae corporibus solis medetur. quae quanto difficilior est, tanto utique pretio­ sior et utilior. nam illa quidem pauca quaedam de profundio­ ribus tractat, quam plurima uero artis suae atque operis in oculis atque in manibus gerit; in hac uero nostra erga interiorem cordis hominem omnis cura est atque omne studium geritur et aduersum hostem, qui nos intrinsecus inpugnat atque obluctatur in sensibus. est nobis omne certamen, qui nobis [*]( 2 ) ipsis aduersum nos gladiis abutens morti nos tradit. aduersum haec ergo omnia multa quidem, immo tota fide, maiore uero dei gratia, aliquanto quoque, ut ego arbitror, etiam nostro studio ac labore nitendum est, quod in uerbo atque opere demonstratur, ut possimus, quod in nobis est pretiosius, uel curare animas a languoribus uitiorum uel purgare a maculis peccatorum.