Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

8. Ad haec accessit etiam illud — proferam etenim omnia apud uos et nihil iam tegam secreti —, quod siue rusticitatis siue libertatis meae fuerit uos probate. erubui de quibusdam, quos uidebam nihil penitus ad emendationem uitae suae, nihil adquisisse correctionis ad mores, quin immo et nequiores effectos inmundis, ut dicitur, pedibus inruentes certatim in sancta et, priusquam digni haberentur primo aditu ac ianuis, ad tribunal continuo tendere atque ad sacerdotium festinare et repulsis ceteris ipsi sacris altaribus incubare, ut iam non ad formam et exemplum plebi praebendum ordo ille uideatur, sed occasio quaedam in abundantia et securitate uiuendi, nec officium ducatur futuro dei iudicio obnoxium, sed secura [*]( 2 ) quaedam et nusquam discutienda administratio putetur. et sunt paene plures numero rectores isti quam illi quos regunt, ut nusquam sit illud apostoli quod ait: non omnes prophetae, non omnes magistri. hic enim omnes magistri, omnes prophetae, ita ut secundum antiquum prouerbium merito [*]( 3 ) dicatur quod et Saul in prophetis. et re uera nulla nobis antiquorum historia tradidit uel tantum in ecclesia fuisse[*]( 12 cf. II Reg. 19, 24 21 I Cor. 12, 29 24 I Reg. 10, 11. 12. 19, 24. ) [*]( 2 uiles (i s. e) (J et 0 s. 1. etiam Cv inperite multitudinis (perite s. mul m2) V 4 bonis] nobis (u s. b) C nouis v 6 boccultis C 9 liberitatis v probate uos V 10 paenitus 0 nihil alt. exp. R 11 adquisse Ca.c. ad mores] a*iuoris m2 ex admoris V 12 se effec­ tos F 13 aç ianuis R 15 ipsa R ipsis V,Cp.c.,v 17 habundantia C a.c.,v 20 poene R pene C 21 ęţ (ut s.) R et V qui Oa.c. 22 mag.] ministri A hi v onis pphetae oilis magistri OA V 23 ita ut et R 24 sauli Y )

13
ministrorum numerum uel tam uiliter congregatum. unde et religioni ac doctrinae nostrae obprobrium nascitur quod sacer­ dotia uel ministeria ambitione potius et ad gratiam quam meritorum iudicio deferuntur. cuius rei uitium uel labem etiamsi prohibere supra nos est, at certe erubescere et auer­ sari pars aliqua pietatis est.

9. Quod uero me maius omnibus et supra cuncta quae superius diximus deterrebat illud est — ueniendum namque est ad summum ipsum uerbi fastigium et proferendum quae uera sunt; neque enim fas est in talibus fallere —: arbitrabar non esse simile, sicut et nunc quoque arbitror, pecora uel armenta regere et hominibus praeesse atque animas mode­ rari. ibi enim studium est gregem uel armenti uel pecoris [*](2 ) ualidum membris et laetum carnibus facere; quod prospiciens uel armentarius ille uel pastor comantes herbis et uirides riuis deligit campos, quos fecundiores probarit ad pabula, et hos ipsos alternis pastibus innouat et ab aliis ad alios gregem transmouet saltus. sed et ad requiem perquirit nemorosa cubilia. agit autem gregem interdum uirga, praecipue tamen calami uel fistulae suauitate permulcens. nec aliud ultra operis [*](3 ) uel armentario inminet uel pastori, nisi quod parua quaedam sollicitudo requiritur aduersum insidias atque inprobitatem luporum et, sicubi forte aegrum pecus, uel reuisere oculo uel palpando curare, umbras in aestibus prospicere, strata recu- [*](14 cf. Uergil. Aen. III 220 )[*]( 1 uiliter] uiriliter 0 et om. R 2 relegione 0 relegioni Ca.c. 3 ad gratiam] gratia v 5 at] ad OCa.c. aut A ac V auersari (jjuaslv)] aduersari RCv 7 maius (jjiscCgv)] magis V magis me v omni­ bus om. V et] ut A cuncta] omnia A 10 arbitrabar Ap.c. 13 studii (i alt. s. l. m2) C stadium R et gregem V pe.corum A 14 menbris C 15 uiridis V 16 deligit v delegit BAC dili­ git OV probaberit 0 18 perquiret R 19 aget ROC 22 sollici­ tudo (s. J solitudo) A requiretur 0 23 pecos (u s. o) R reuis­ sere Ca.c. reuiuiscere (in mg. 1 reuisere) A )

14
bantibus mollia atque herbida prouidere perflarique recubantium locum auris spirantibus sinere, quem propter decurrentis riui frigida unda perstringat, cantare quoque et uelut alioqui greges [*]( 4 ) aut antiquitatis aliquid aut amoris. ad haec uel iugulare pin­ guius quodque uel in pretium uertere licet, uirtutis uero animi et industriae nulla cura huiuscemodi pastoribus inminet, per quam necesse habeant uoluptati gregis magis quam suae obsequi.

10. Homini uero cum perdifficile sit scire regi, id est regenti se obtemperare, multo difficilius est scire alios regere et regere secundum istam nostram disciplinam, quae ex diuina lege descendit atque ad deum ducit. cuius quanto spes et gloria maior est, tanto et periculum grauius quippe habentibus [*]( 2 ) intellectum. quem rectorem primo omnium, ut mihi uidetur, oportet sicut argentum uel aurum probari et ex omni parte circumspici atque in omni tempore et actibus contemplari, ne quid forte habeat intra se admixtionis alienae uel materiae uilioris et raucum sonum aeris uel plumbi admixtione respon­ deat et lateat intrinsecus adulterinum aliquid, quod ignis [*]( 3 ) examinet et resoluat. quod malum utique tanto fiet perni- ciosius, quanto numerosioris populi rector extiterit, sicut certe grauius est in multos diffundi pestem quam unum pestilentia consumi.

11. Nec cadaueris foetor ita perniciosus est, si unum polluat locum, sicut si sparsim saeuo nidore diffuso corrupti aeris[*]( 19 cf. I Cor. 3, 13 ) [*](1 recumbentium A 2 sinire Ca.c. propter] prope Cv decur­ rentibus riuia Cv 3 unda] umbra A 4 uel om. A 5 in om. A in pretium] impetum V ueritatis A 7 uoluptati (rjSoyijs) scripsi uoluntati codd., v 8 obsequia (a ex 0) A 9 perdifficile cum sit v 10 regenti (t s. d) R 12 diacendit 0 atque] et quae A et s. l. R 13 tanto et (zoaouzog Y.at Ó y.ivSovo?)] et om. JEtACv 14 qu £ rectore ut mihi uidetur primo omnium V 15 probare R ex om. A 19 ignis om. Cv 20 fit A perneciosius Cp.c. 21 numerosiores Ra.c. exstiterit JRAV 22 in multis A 23 pestilentiae 0 24 faetor BC perniciosjus 0 estJ et V 25 diffoso (u s. pr. 0) R )

15
morbum pluribus generet. ita si quis est in rectore uitiorum morbus, facile in eos qui ei ad obtemperandum praesto sunt traditur atque transfunditur; et multo facilius quod malum est ab eo transit quam si quid in eo uirtutis et industriae fuerit. in quo ego quoque soleo crebro apud memet ipsum de [*]( 2 ) talibus conferens admirari plurimum, quod tam facile et sine aliquo labore atque ullis adminiculis malitia proficit et nihil tam facile est quam effici malum, etiamsi nemo doceat, nemo conpellat, rarum autem et perdifficile sit fieri bonum, et ita quasi conscendendus sit arduae cuiusdam et praeruptae rupis ascensus, licet plures prouocent, licet multi inuitent, etiamsi omnes faueant et hortentur. et hoc est quod mihi uidetur [*]( 3 ) etiam beatus Aggaeus intellegens admirandam illam introdu­ xisse percontationis imaginem, cum ad eum dicitur: interroga sacerdotes legem et dic eis: si caro sancta uel uas sanctum contigerit alicuius uestimentum, si sanc­ tificat eum ex eo quod contigit? et cum dixissent sacer­ dotes quia non sanctificat, dicit ad eos rursum: si inmun­ ditia contigerit uestimentum mundi, utrum polluat eum? et dixerunt quia polluit.

12. Hoc est ergo quod etiam noster hic nunc sermo recen­ suit, quoniam perdifficilis est adsumptio boni naturae morta­ lium, uelut si ignis humidae alicui materiae adhibeatur. parati autem sumus ad recipiendum malum quam plurimi et apti, uelut si aridae quis stipulae scintillam ignis iniciat, quae insuper etiam uentis spirantibus animetur. ita uelocius malitiae [*]( 2 ) [*]( 14 Agg. 2, 12-14 ) [*]( 1 morbus uiciorum A 2 ei obtemperant dum V 3 traditur (h s. d) 0 est malum v 4 quam] quoniam v 6 ammirari Cp.c.,v 7 adminiculis C amminiculis v profecit V 10 confcendendus (f in ras.) R codescensus v et om. v 12 et alt.] sed 0 13 etiam] iam A aggeus ROC introd.] instruxisse (s pro s. I.) R 14 per­ cunctacionis A 15 si om. v caro sancta] sacrosca OAv uel] et Cv 16 contingit A 18 rursum] responsum BCVv 22 per­ difficile R bonae A V 23 umidae Ra.c. 24 **pcipiendum C percipiendum v 25 qui Ca.c.,v incitat Oa.c. 26 inspirantibus V )

16
parua scintilla consumimur quam uirtutis ignibus uel accendi uel etiam concalescere possumus. nam et melli plurimo parum absinthii iniectum uelocem amaritudinem tradit, mellis uero etiamsi duplum iniciatur absinthio, non poterit ipsum obtinere [*](3 ) dulcedo. sic breuis gleba fluuii ripae subducta pondus totius fluminis deriuat in praeceps, obsistere uero et auertere lap­ sum fluuii uix magnis molibus et inmensis machinis queas.

13. Propter quod primo omnium uerendum, ne inueniamur pulchrae et decorae uirtutis quidam pictores pessimi uel certe aliis pictoribus, id est plebi, quae eam debet in semet ipsa depingere, imaginis eius pessima praebentes exemplaria, uel certe ne accidat nobis res usitati prouerbii, ut, qui ad alios curandos praesumus, inueniamur ipsi scatentes ulceribus.

14. Tum deinde quod, etiamsi se ipsum aliquis a totius peccati contaminatione custodiat, ne hoc quidem sufficere aestimo huic qui erudiendis atque instituendis ad uirtutem [*](2 ) populis praeest. neque enim satis est malum non esse eum cui docendi summa committitur — quod utique culpabile et dedecorosum est etiam in his qui docentur —, sed oportet eum etiam omnibus bonis esse actibus praeditum secundum mandatum illud quod dicit: declina a malo et fac bonum. nec sufficit de anima indignas abicere cogitationes et malarum rerum formas abolere, sed et praestantiores diuinioresque inserere atque conscribere, ita ut multo magis nobis uirtus [*](3 ) animi quam humana dignitas adquisita uideatur. nec putandum[*](12 cf. Plutarch. de adul. et am. c. 32 21 Ps. 36, 27 )[*]( 1 consumitur A 2 conualiscere (e s. i) 0 possimus ACv plu­ rimum Oa.c. 3 absenthii R,Ca c. absenthii (i s. e) 0 tradit (P.E\'W- SiSidoi)] trahit (h in ras.) A 4 initiatur EOC absenthio Ca.c. ipsum] eius OACVv obtineri Cp.c.,v 5 fiuui* R 6 diriuat R 7 quaeas OC 8 uerendum est OACVv 10 ipsam AV 12 accedat CV 13 praesumens (u s. en) 0 saucientas (s. ati; sau ex sca) C sauciati v 14 tunc A etiam A V 15 nec v .18 calcabile C (a pr. ex u) v 20 actibus esse Cv 22 animas Oa.c. indigna*s C 25 putandum (dum in ras.) R putare (siSsvai) cet. v, fort. recte )

17
umquam aliquem nobis factorum bonorum finem aut proficiendi terminum positum, nec ita ut lucrum ducenda sunt quae recte nobis gesta sunt quam detrimento conputanda sunt quae nondum inplere ualuimus. et ascensus nobis quidam putandus est uita haec, ex quo nihil refert explicuisse quod ascenderis, nisi quod restat euaseris. nec nosmet ipsos ex ceterorum con- [*](4 ) latione metiamur et magnum putemus, si forte aliquibus praestantiores inueniamur, sed damnum potius illud arbitremur, si non digna loco et gradu nostro geramus et, si qua gerun- tur nobis, non ex neglegentium conparatione, sed ex praecepti auctoritate pendantur, siue illi neglegentius siue etiam ali­ quanto studiosius uiuunt, quia uirtutum formas uon ex proxi­ morum nostrorum gestis, sed ex uerbi dei auctoritate susce­ pimus, a quo omnia et in quo omnia et ad quem omnia referuntur.