Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

22. Finis autem utriusque medicinae — hoc enim restat ostendere — unius quidem est, ut sanitas corporis uel, si est, [*](5 cf. Am. 5, 10 )[*](1 et utroque loco om. V 2 omni 0 flagicium (ci s. Z.) B 5 red­ argunt 0 6 execrantes 0 exsegrantes Ca.c. 7 quanto 0,Ap.e. 8 deseuierint RO dese*uierint C hii JtOCv 9 laniunt A 10 hanc] a V pro Rs.l. 11 medicina Vp.c. 15 in pr. om. OA nostra] nam C 17 aduersus Cv qui jn nos C 18 oblactatur Ra.c. qui nobis] quibus (ex quibis) R qui in nobis V 19 alt. abuersum C 20 ergo om. v maiora O immo tota] immota A 21 ego om. v 24 langoribus (u s. 0j C 27 unus A,Ttp.c. est pr. om. v )

23
conseruetur uel, si discesserit, reuocetur. quae nou satis certum est utrum semper profuerit his qui ea usi sunt, cum uideamus frequenter aliquantis corporei roboris fortitudinem nocuisse, dum in hac fidentes nonnulli uel latrociniis uel raptibus uacant. media tamen haec sunt, sicut paupertas atque diuitiae uel humilitas et claritas et cetera his similia, quae media idcirco dicuntur, quia ex proposito utentium uel ad bonum uel ad malum trahi possunt. alteriuS uero, id est nostrae [*](2 ) huius medicinae, finis est incitare animam ad uirtutem et eripere ex hoc mundo et offerre deo atque imaginem dei, quae in ea est, uel, si recta est, seruare uel regere, si pericli­ tatur, uel, si conlapsa aut oppressa est, reparare inserto cordibus Christo per spiritum sanctum atque ad ultimum hominem filium doi facere atque in caelesti beatitudine cum caelestibus conlocare.

23. Ad hoc nobis paedagogus data est lex, ad hoc medii legis et Christi missi sunt prophetae, ad hoc spiritalis lex adinpletur et finis omnium Christus aduenit. hoc est quod agit euacuata diuinitas, hoc promouet carnis adsumptio et hoc est quod ex utroque mercamur. haec est noua illa commixtio dei et hominis, ut per unum utrumque habere possimus. propterea namque deus corpori anima mediante [*]( 2 ) commixtus est, ut coniungeret separata atque in concordiam et pacem discordantia reuocaret in unum se et per se reuocans [*]( 10 cf. Gen. 1, 26 12 cf. Eph. 3, 17 16 cf. Gal. 3, 24 cf. Rom. 3, 21 18 cf. Rom. 10, 4. Hebr. 12, 2 ) [*]( 1 conseruetur (s an f ineertum) C 2 qui in ea uisi Cv ujsi R uedeamus Oa.c. 3 corpore Cv 4 rapatibus Vp.c. 5 sicut et OCVv 6 claritas] elaritas O,Ca.c. hilaritas Cp.c.,v his] huius R 10 ad imaginem Cv 11 recta (a ex e) est R rectc inest cet. v 12 con­ lapsa est aut oppr. est CVv inserendo Cp.c.m2,v 13 xpm C,Oa.c.,v 16 pedagogus ROC datus C 19 agit (g s. I.) 0 euacuata (xevmftslaa)] etia cauta R promouit OCv 23 conmixtus C 24 se et] sed et A )

24
omnia ab uno patre generis nostri prius prodita: animam suscepit propter inoboedientiam animae, carnem propter malam oboedientiam, pro qua et simul condemnata est, ut, sicut in carne et anima fuerat condemnatio, ita in carne et anima fieret salus. Christus ergo pro Adam, pro eo qui factus est sub peccato ille qui erat sine peccato.

24. Et introducitur pro uetere nouus, ut huius passione uoluntaria ille qui inuifus passus fuerat curaretur, quo scilicet pro singulis nobis hoc quod supra nos erat redderetur. con­ pletur ergo nouum misericordiae sacramentum erga eum qui per inoboedientiam decidit. propterea noua natiuitas et uirgo mater et Bethleem pro Edem et praesepe pro paradiso, parua [*]( 2 ) et uisibilia pro occultis et magnis. idcirco et pastores caelestem gloriam uident propter agnum et pastorem; propterea stella duce magi adorant "et munera offerunt, quo scilicet nemo iam ultra uel idola uel stellas adoraret; propterea lesus baptizatur et testimonium ei de caelestibus perhibetur et ieiunat et temptatur et uincit eum qui uicerat; propterea daemones fugantur, aegritudines curantur et magnorum praedicatio mini­ mis iniungitur.

25. Propterea infremescunt gentes et populi inania meditan­ tur; propterea lignum aduersum lignum et manus patienter [*]( 6 cf. I Ioli. 3, 5. I Petr. 2, 22 12 cf. Gen. 2, 8 cf. Luc. 2, 16 14 cf. Matth. 2, 9-11 16 cf. Matth. 3, 13—17 17 cf. Matth. 4, 2 18 cr. Matth. 4, 3-10 cf. Luc. 8, 30 19 cf. Matth. 9, 3-5 21 cf. Ps. 2, 1 ) [*]( 1 prius proditam animam suscepit 0 proditam OACV anima R 2 carnaem it 3 condempnata 0 4 fuerat condemnatio-et anima orn. R condempnatio 0 7 Et om. A pasione R 8 fuerat passus Cv quod scilicet V,Ca.c. 12 bethlem R betleem 0 bethleem (e tert. m2 s. I.) C bethlehem v edem Va.c. aedem (n s. m) 0 ae­ de» (m eras.) C eden A ede Vp.c.,v ede R praesepe (sic semper fere) ROC praesaepe AV 14 et om. V 16 idolum A adorareiit O ihs ROC 18 demones R 21 infremescunt (i s. alt. e) 0 medi­ tantur inania Av 22 aduersus v )

25
extenduntur aduersum manus incontinenter extensas: pro solutis et remissis praebentur clauis confixae, pro his quae eiecerunt Adam praebentur manus quae orbem terrae conplectantur et reuocent. pro humilitate exaltatio, pro suaui et pernicioso [*]( 2 ) gustu suscipitur fellis gustus et mors pro morte mutatur, tenebrae pro tenebris, sepultura pro sepultura, resurrectio pro resurrectione. haec omnia cura quaedam erga nos est dei et medicina infirmitatis nostrae ueterem Adam ad eum statum unde decidit reparans et reformans atque ad arborem uitae restituens, unde nos arbor sciendi boni et mali inportune et extra tempus sumpta depulerat.

26. Huius ergo uos medicinae et curationis ministri et adiutores sumus, quicumque praeesse populis uidemur. qui nescio an in id saltim profecerimus, ut uel proprias infirmi- tates curare ualeamus, nedum alienis languoribus medicari et animarum maculas sollicita eruditione purgare.

27. Tum deinde corporum quidem medici laborem, uigi­ lias ac sollicitudines tolerant et, sicut ait quidam sapientis- simus eorum, alienos casus propriis maeroribus perferunt aliqua ipsi proprio labore exquirentes et inuenientes ad meden­ dum, aliqua etiam ab aliis mutuantes, et nihil prorsus est quod eos praetereat. ne minimum quidem neglegunt, sed omnia [*](2 ) magna et summa deputant, quaecumque ad sanitatem corporis aliquid conferunt, summum bonum putantes, si quid per [*](2 cf. Gen. 3, 24 10 cf. Gen. 3, 5. 22 12 cf. I Cor. 4, 1. 3, 9 18 cf. Pseudo-Hippocrates de flatibus c. 1 )[*]( 1 aduersus v 2 claues 0 eicerunt 0 4 exaltatio (al ex ul; in mg. 1 exulta) A 5 suscepitur OCa.c. mutatur] gustatur (s s. 1.) R 6 pro sepulturis A et resurrectio V 7 quadam Rp.c. ergo 0 est om. R 8 ad eum om. 0 9 cecidit V reparant et reformant R atque etiam v 10 restituent (u s. alt. e) R mali et boni 0 bonum et malum V 14 proficerimus ROV,Ca.c. 15 me­ dicinari v 17 lab.] ac add. V 18 tojlerant R quaerant OA quidam om. R 19 alienas causas propriis morbis pferunt v me*ro­ ribus C praeferunt (s. k perferunt) ll 24 aliquid om. R pro­ ferunt V )[*]( 4 )

26
industriam suam uitae huic, quam supra terras agimus, con­ ferre uideantur, et interdum uitae hominum pessimorum, quibus olim ex hoc mundo discedere commune fuerat bonum. [*]( 3 ) quod etiamsi bonorum uitae per haec consulunt, quantum illud est quod ex hoc confertur, cum id continuo ipsa uetustas aetatis ac senectutis absoluat! quid enim est quod unusquis­ que bonorum ex hac uita lucretur, cum certum sit quia nemo prudentium diligere id debeat quod omni pacto paulo post omissurus sit?

28. Nos uero, quibus periculum pro salute est animarum et quibus pro inmortalitate certamen est et uel de gloriae uel de poenae aeternitate contentio — e quibus alterum uirtus, alterum desidia praeparabit —, quantum oportet laboris studiique suscipere, quantum industriae uel uirtutis adhibere, nt curati uitiis, emendati moribus, proposito correcti possimus et transferre uitam nostram a praesentibus ad futura et [*]( 2 ) subicere ac subdere terram spiritui! sicut ergo non una medicinae species omnibus adhibetur, ita neque idem sermo conuenit uniuersis, non idem motus conpetit feminae et uiro uel seni ac iuueni, neque pauperi et diuiti, laetis ac tristibus, incommodis et uegetis, principibus et subiectis. sapientibus et inperitis, timidis et audacibus, iracundis et mitibus, profi­ cientibus et declinantibus.