Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. ex ore quamlibet Patris
  2. sis ortus et verbo editus,
  3. tamen paterno in pectore
  4. Sophia callebas prius,
  5. quae prompta caelum condidit,
  6. caelum diemque et cetera;
  7. virtute verbi effecta sunt
  8. haec cuncta, nam verbum Deus.
  9. sed ordinatis saeculis,
  10. rerumque digesto statu,
  11. fundator ipse et artifex
  12. permansit in Patris sinu,
  13. donec rotata annalium
  14. transvolverentur milia,
  15. atque ipse peccantem diu
  16. dignatus orbem viseret.
  17. nam caeca vis mortalium
  18. venerans inanes nenias,
  19. vel aera vel saxa algida
  20. vel ligna credebat Deum.