De Vita Sancti Martini
Paulinus Petricordiae
Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- interea trepido uicinia maesta pauore
- pallebat tanti proceris discrimine, et omnis
- anxia pendebat populorum cura pauentum,
- dum se quisque putat similem perferre procellam
- inque uno nutat, quidquid consistit in uno.
- ergo aliquis forte ex illis, quos tetrior ira
- traxerat ad uotum sorbendi in caede cruoris, [*]( 111-151] Greg. Tur. 1. c. Egidius quoque cum obsideretur ab hostibus et excluso a se solatio turbatus impugnaretur, per inuocationem beati uiri fugatis hostibus liberatus est. idque daemoniacus in medio basilicae ipsa hora qua gestum fuerat est professus sancti Martini obtentu hoc fuisse concessum. 113] cf. Coripp. Ioh. III, 5. )[*]( 104 cordae S m*otus V 105 locuntur R 106 quoties urgente Sv 108 uerum P: uerbum HSV cod. Iureti 109 manifeste RlPV 110 et licit V obpraessa P oppraessa V1 oppressa ItSV1 112 quia F1 113 egedium R egidium PSV agmina P 114 obsiduo R1 115 urgens RSVv 116 rubor P1 robur Sv 117 ne R2 121 uicina PF1 cod. Iureti mesta S 122 pallebat scripsi: pallaebant S pal- X lebant RPVv proceres JB1 123 anxi P pandebat S 125 utat R mutat P quicquid R2SV - )
- praecipiti ad nutum domini quasi turbine raptus
- praecedensque citos trans flabra et nubila uentos
- gestorum seriem captiuo e corpore prompsit,
- proclamans isdem momentis, tempore eodem
- obsidione urbem Martino orante solutam,
- atque ipsi donasse deum populumque ducemque.
- mox patuit manifesta fides seriemque probauit.
- ipse dies, eadem hora fuit, nihil ordine uerso,
- inuitumque hostem non fallere poena coegit.
- ut Balaam, domini cupiens maledicere plebem,
- extorquente deo coetum benedixit ouantem,
- haut alio penitusque ipso rerum ordine uenit
- nuntius, illam urbem tanta obsidione solutam,
144