De Vita Sancti Martini
Paulinus Petricordiae
Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- quisquamne hunc sensu proprio putet esse locutum,
- qui fatur non nota sibi? de pectoris antro
- mugit et edomitam flectit possessio linguam, [*](102] cf. Y, 805. )[*]( 79 quanquam R2 ualidus R1 nã nando (na in ras.) R tranandos V1 80 fluum P1 scs BPV 81 om. R 83 surgite P1 84 nihil P 85 adque B1 adimet BPV cod. Iureti 87 passos PV cod. Iureti 88 fluium V 89 cellare coepit V 90 quae dudum] quaedum R 93 hunorum S fert atque scripsi: fractaq; RPSV cod. Iureti et fracta P. Pithoeus v: fractaque retinendum et uu. 93. 94 post u. 97 ponendos esse C. SchenTd existimat 94 compendia S 96 e om. P funere Barth 98 possesor R possor P1 rapebat P 99 grecis ItPV loquellis PV: loquillis 11 loquelis Sv 100 et fando luretm: effando BPSV cod. Iureti 101 quisquam nec P quisquamne uoto hunc (om. sensu) S 102 fator V 103 mugito te domitam V possesio V )
- ut chordae id resonant motus, quod plectra pererrant,
- imperioque manus neruorum fila loquuntur.
- 0 quotiens urguente deo uentura fatentur,
- et quorum oblectant semper mendacia fraudem,
- extortum a domino coguntur dicere uerum!
- quae poena est manifesta loqui! praeceptio uocem
- elicit et cedit mandato obpressa uoluntas.
- Inlustrem uirtute uirum, sed moribus almis
- plus clarum magnumque fide, qua celsior extat,
- Aegidium hostilis uallauerat agmine multo
- obsidio, obiectis quae moenia sepserat armis,
- auxilia excludens et clausos uiribus urguens,
- ut minus obsessis faceret diuisio robor
- nec iungi ad bellum socialia castra liceret.
- uerum praesidio domini deiecta fugantur
- milia et egressum portis bipatentibus agmen
- restaurat solidas securo principe uires.
143