De Vita Sancti Martini
Paulinus Petricordiae
Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- praecipitem Rhodanum molli quae ponte subegit
- et iunxit geminas conexo tramite ripas,
- ut siccum praeberet iter, quod puppibus instat
- desuper et presso nutans uia pendet in amne.
- hanc quoque praesenti sociatus, sancte, patrono
- eripis, et cogis trepidum tua uota fateri,
- quae nollet donata tibi. reus adstat et Euro
- ocior amissa optatae specularia caedis
- non tacet inuisaeque sibi fit praeco salutis.
- haec quoque discussis patefecit calculus horis
- ipso, ut res docuit, conpleta et prodita puncto.
- Iam uero erga omnes curatio quanta medellas,
- non medicante manu, non suco adlata salubri, [*]( 130] cf. V, 408. II, 609. 137] cf. IIII, 180. 137 sq.] cf. Num. 22 sq. 140] cf. 132. )[*](129 cito R fabra PS1 130 promsit PV 131 om. v isdem R: hisdem PSV 132 salutam P 133 ipsum v docemque P 135 ora BV1 136 non om. v fallire P cod. Iureti 137 balacon P cupiens domini v 139 aut R haud S penitusque B1 ipso Sv: ipse RPV salutam 140 solutam] uenit P 141 rodanum ItSV rodonum P molliq; R cod. Iureti molli quem Sv pontes R1 142 unxit V tramine Sl 143 fort. quae pupibus P 144 praesso V1 147 reos PV cod. Iureti 148 otior r admissa v obtatae RP specula B 149 solus seruauit B: om. PSVt preco R 150 oris R 151 conplecta R completa S et om. V 152 ergo BVcod. Iureti omnis BPV cod. Iureti 153 allata S sulubri P )
- nec ferri perpessa aciem nec graminis haustum
- ulcere nec raptum resoluti sulphoris ignem,
- sed uerbo medicante fluens recteque probata
- praecipiti uirtute fide, quae comminus adstans
- omnibus inuitat trepidos, dum sanat adeptos.
- hic caeci ignotae stupuerunt munera lucis,
- hic alacrem cursum uegetato corpore claudi,
145