De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. suaserat atque paris concordis gratia iuris.
  2. submotis igitur populis, ne forte receptum
  3. oranti obstreperet confuso murmure uulgus
  4. aut ostentaret proprias iactantia uires,
  5. hos tantum adiunxit socios, quos culmen honoris
  6. fecerat esse pares et quis par cura precandi,
  7. [*]( 48] cf. 17.1, 206. 60] cf. III, 65. 61] cf. II, 507. 64] cf. II, 509. )[*]( 47 praesumtio V carnis S 50 sarcuna P 51 deprimat Iuretns: e depraemat cod. Iureti depraemar P deprimar S depremar V 52 dificilis P 53 committit PS 56 euixit V 57 munquit 81 prumptius PV 60 talia saepe ........ 379 pectore eaedes desunt in V 63 inuiduaque P que P1 pauiscit P 64 hoc S 65 legenda P 69 summotis S 72 adiuxit P )
    110
  8. par studium, conexa fides, coniuncta uoluntas.
  9. additur et genitor trepidans, quem munera Christi
  10. acrius optantem faciebant uota fidelem.
  11. tum sublimi animo erectus, sed corpore pronus,
  12. sursum cor sanctum statuens, sed membra deorsum,
  13. carne iacet, sed mente uiget. conscendit in altum
  14. mens coniuncta deo, premitur iactantia carnis.
  15. sic uia dissimilis concordi adiungitur actu,
  16. sic humiles properant quo praecessere fideles.
  17. nec mora et adsueti persensit signa fauoris
  18. adsidue sanctus congaudens hospite Christo,
  19. cordis saepe fores ad talia munera pandens.
  20. tum benedicendo promi praecepit oliuum,
  21. oblatum inficiens uerborum nectare sucum,