De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. ergo ait: \'indignum tanti ad miracula facti
  2. me reor et trepida pondus ceruice pauesco,
  3. quod ferre infirmus nequeo, ne sarcina maior
  4. deprimat et nimio inualidus sub fasce laborem.
  5. sed non difficilis quaeuis curatio Christo est,
  6. qui recte haec aliis conmittit signa ministris,
  7. sanctorum ut meritum domini miracula prodant.
  8. ecce duo adsistunt clari probitate fideque
  9. et uirtute uiri, quos recte euexit ad istum
  10. talis uita locum. numquid non promptius illis
  11. haec domini medicina dabit, quae grandia nostrum
  12. excedunt meritum, sed non sunt ardua sanctis?\'
  13. talia saepe iterans cordis documenta modesti
  14. et meritum renuendo probans hoc dignior extat,
  15. quod comit reliquos pretiosa modestia mores,
  16. inuidiamque fugit, qui se conferre pauescit.
  17. haec cernens genitor sancto uehementius instat,
  18. hos quoque coniungens precibus, quorum ille legendam
  19. dixerat esse fidem, ne uel differre liceret,
  20. quod germana pie Christo adspirante uoluntas