De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. per quae mutato uenit medicina liquori.
  2. qui postquam infusus gratantis in ora puellae est,
  3. confestim innexae soluuntur uincula linguae,
  4. et madidas implens subito spiramine fauces
  5. murmur blandiloquum, uox expectata, reuixit.
  6. ac primum trepidam proprie signare loquellam
  7. incertosque sonos genitoris nomina iussit.
  8. haec uox prima fuit primoque loquentis ab ore
  9. eripuit pater atque auditam in uiscera mersit.
  10. exim prostratis cadit ad uestigia membris
  11. et genua extentis supplex conplectitur ulnis.
  12. quique preces solus tulerat reticente puella,
  13. iam domino grates non una uoce rependit.
  14. [*]( 75] cf. IIII, 344. 86] cf. II, 527. )[*]( 77 aerectus P 82 humilis P humilis properat v 84 adsidue P assidue S assiduo Wopkens 86 benedicendum Barth 88 quae (scil. uerba) scripsi: quem PSv 89 ora Barth: ore PS 92 murmure blaudiloquo Withof exspectata P 93 proprii Hartel loquillam P loquelam Sv 94 sanos S nomina scripsi: nomine PS cf. Sulp. Sev. Dietl. III, 2, 7: patris nomen interrogat: mox illa respondit iussit] sumpsit v 96 adque P auditam Iuretns: auctam P cod. Iureti: om. S 97 exin S cadit ad .... 98 extentis om. v 98 amplec-titur S 99 reticenti P 100 gratis v )
    111
  15. Nec sane alterius minor admiratio facti est,
  16. cuius me memorem medicati infusio suci
  17. et decantati benedictio fecit oliui.
  18. id, quotiens pietatis opem medicina poposcit,
  19. disparibus causis par gratia sanctificauit.
  20. namque ut saepe solent praecauto corde fideles
  21. uas oleo oppletum seruandae ad uota salutis