De Vita Sancti Martini
Paulinus Petricordiae
Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- et meritum renuendo probans hoc dignior extat,
- quod comit reliquos pretiosa modestia mores,
- inuidiamque fugit, qui se conferre pauescit.
- haec cernens genitor sancto uehementius instat,
- hos quoque coniungens precibus, quorum ille legendam
- dixerat esse fidem, ne uel differre liceret,
- quod germana pie Christo adspirante uoluntas
- suaserat atque paris concordis gratia iuris.
- submotis igitur populis, ne forte receptum
- oranti obstreperet confuso murmure uulgus
- aut ostentaret proprias iactantia uires,
- hos tantum adiunxit socios, quos culmen honoris
- fecerat esse pares et quis par cura precandi, [*]( 48] cf. 17.1, 206. 60] cf. III, 65. 61] cf. II, 507. 64] cf. II, 509. )[*]( 47 praesumtio V carnis S 50 sarcuna P 51 deprimat Iuretns: e depraemat cod. Iureti depraemar P deprimar S depremar V 52 dificilis P 53 committit PS 56 euixit V 57 munquit 81 prumptius PV 60 talia saepe ........ 379 pectore eaedes desunt in V 63 inuiduaque P que P1 pauiscit P 64 hoc S 65 legenda P 69 summotis S 72 adiuxit P )
- par studium, conexa fides, coniuncta uoluntas.
- additur et genitor trepidans, quem munera Christi
- acrius optantem faciebant uota fidelem.
- tum sublimi animo erectus, sed corpore pronus,
- sursum cor sanctum statuens, sed membra deorsum,
- carne iacet, sed mente uiget. conscendit in altum
- mens coniuncta deo, premitur iactantia carnis.
110