De Vita Sancti Martini
Paulinus Petricordiae
Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- ac madidum pectus perfundens imbre genarum.
- et iam Martini mentem concusserat almam
- adsuetae pietatis amor. sed causa morarum
- de probitate fuit, pretiosi cura pudoris [*]( 17] cf. Num. 22,28. 18 = IIII, 255. 18-100] Sulp. Sev. Dial. III, 2, 2-8. 43] cf. I, 333. )[*]( 17 quamdam P facta V 18 carnotena S qua Iuretus: quae PSV 20 inanis P 21 obstructa (r in tas. m. 2) V loquillis PV1 loquelis SV2V 25 hea quaties S 26 perisse PV 28 e V: et PS tenebris v 30 incerta V 31 rapiesque P 32 prima salis V 35 obtaret F1 38 quaerillam P querillam V1 querelam SV2V 40 incęidens P 41 madudum F1 perfecdens P-)
- et semper claris socianda modestia factis,
- ne, quod contulerit meritum, iactantia perdat
- et uirtutis opus uitiet praesumptio cordis.
- ergo ait: \'indignum tanti ad miracula facti
- me reor et trepida pondus ceruice pauesco,
- quod ferre infirmus nequeo, ne sarcina maior
- deprimat et nimio inualidus sub fasce laborem.
- sed non difficilis quaeuis curatio Christo est,
- qui recte haec aliis conmittit signa ministris,
- sanctorum ut meritum domini miracula prodant.
- ecce duo adsistunt clari probitate fideque
- et uirtute uiri, quos recte euexit ad istum
- talis uita locum. numquid non promptius illis
- haec domini medicina dabit, quae grandia nostrum
- excedunt meritum, sed non sunt ardua sanctis?\'
- talia saepe iterans cordis documenta modesti
109