De Vita Sancti Martini
Paulinus Petricordiae
Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- sic uia dissimilis concordi adiungitur actu,
- sic humiles properant quo praecessere fideles.
- nec mora et adsueti persensit signa fauoris
- adsidue sanctus congaudens hospite Christo,
- cordis saepe fores ad talia munera pandens.
- tum benedicendo promi praecepit oliuum,
- oblatum inficiens uerborum nectare sucum,
- per quae mutato uenit medicina liquori.
- qui postquam infusus gratantis in ora puellae est,
- confestim innexae soluuntur uincula linguae,
- et madidas implens subito spiramine fauces
- murmur blandiloquum, uox expectata, reuixit.
- ac primum trepidam proprie signare loquellam
- incertosque sonos genitoris nomina iussit.
- haec uox prima fuit primoque loquentis ab ore
- eripuit pater atque auditam in uiscera mersit.
- exim prostratis cadit ad uestigia membris
- et genua extentis supplex conplectitur ulnis.
- quique preces solus tulerat reticente puella,
- iam domino grates non una uoce rependit.