De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. nominaque e teneris praefracta exire labellis,
  2. cum murmur dubium pietas praegressa no.taret,
  3. incertam agnoscens affectu interprete uocem,
  4. excipiens quasi dicta sonos rapiensque loquenda.
  5. haec, quae post primas aliis sunt praestita cunas,
  6. aemula bis senis pietas defleuerat annis,
  7. cum lustris geminis maerens annisque duobus
  8. optaret primam nubendi ad tempora uocem:
  9. donec Martini genibus conexus et haerens
  10. exanimis genitor lacrimoso flebilis ore
  11. adstrueret cunctam gemitu pandente querellam,
  12. adtracta ex imo suspiria pectore ducens,
  13. singultu incidens crebro lacrimabile murmur
  14. ac madidum pectus perfundens imbre genarum.
  15. et iam Martini mentem concusserat almam
  16. adsuetae pietatis amor. sed causa morarum
  17. de probitate fuit, pretiosi cura pudoris
  18. [*]( 17] cf. Num. 22,28. 18 = IIII, 255. 18-100] Sulp. Sev. Dial. III, 2, 2-8. 43] cf. I, 333. )[*]( 17 quamdam P facta V 18 carnotena S qua Iuretus: quae PSV 20 inanis P 21 obstructa (r in tas. m. 2) V loquillis PV1 loquelis SV2V 25 hea quaties S 26 perisse PV 28 e V: et PS tenebris v 30 incerta V 31 rapiesque P 32 prima salis V 35 obtaret F1 38 quaerillam P querillam V1 querelam SV2V 40 incęidens P 41 madudum F1 perfecdens P-)
    109
  19. et semper claris socianda modestia factis,
  20. ne, quod contulerit meritum, iactantia perdat
  21. et uirtutis opus uitiet praesumptio cordis.