De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. et pelagus fluctusque petens, quia fidior unda
  2. hospitio, magis et populi uulgique procella
  3. quam ponti metuenda fuit. comitatur euntem
  4. presbyter eiusdem meriti similisque pericli.
  5. insula in hospitium legitur procul hospite ab omni.
  6. herba cibo satis est. cuius radicibus usi
  7. tam sterili uictu duplicant ieiunia sancti.
  8. dumque indiscrete tenuem rimantur in escam
  9. quidquid inexpertae praebebant uiscera terrae.
  10. [*]( 249-259] Sulp. Sev. V. M. G, 4. 260-284] Sulp. Sev. V. M. G, 5—6. 269] cf. Dracont. de deo II, 450. )[*]( 246 oppraessus P et uerbera A 247 pul JR1 terraena P 249 cedendum BS 250 subuersa A 252 immemor A 253 feneror stus 81 t 254 ergo V ergo A extremus BlPV praemerent PF1 256 insanit ante insani eras. in R trussisset F1 257 cellam VlA 259 medialanus P 260 linquit v 261 pelagum PV1 Av flectusque F foedior v 263 eumdem v 264 praesbiter RP presbiter A 265 hospicium R 267 stereli F duplicanti PF1 duplicante V2 268 primantur B1 aescam F 269 quicquid BSVA inexperte PF in .. , ... 8 prebebant R: praemebant PF1 cod. Iureti fraemebant F2 promebant Sv. pandebant A )
    30
  11. ellebori gramen subito sensere ueneno
  12. mortiferum totis uirus diffundere membris.
  13. pergitur ad dominum tota uirtute precandi,
  14. sed praegressa preces pietas. nil artibus actum,
  15. sed praesens medicina fuit spes sola salutis.
  16. cernamus, toto qui uitam quaerere censu
  17. effusa in medicos pretii mercede solemus,
  18. ut crescant nostris uiuendi tempora nummis,
  19. quidnam hic electis egerunt pocula sucis
  20. lectaque in antiquis quondam medicamina libris.
  21. hic certe celerem sine sumptu aut arte salutem