De Vita Sancti Martini
Paulinus Petricordiae
Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- cor meruit uerbumque dedit: miremur ouantes.
- uox silet et causa adstruitur clamore tacentum.
- sentitur medicus nec cernitur: omnia clausis
- membra poris totam admittunt ad uiscera curam.
- Interea iniusto tandem remeare refertur
- sanctus ab exilio per regis iussa sacerdos,
- cum quo praeclarae fuerant consortia uitae,
- dum Pictauorum doctor floreret in oris
- indomitis tradens populis praecepta salutis.
- et quamquam propere sanctum rapuisset ouantem
- uelox affectu pietas, tamen ille morarum
- inpatiens celsae iam liquerat ardua Romae
- moenia, Pictonicas citius reuehendus ad oras.
- Ergo legens praegressa pio uestigia cursu
- promeruit uotum cordis finemque laboris. [*]( 285-297] Sulp. Sev. V. M. 6, 7. 7,1. )[*]( 270 ueneno R: uenenum PSVAv ueneni Gronov uenenum et 271 uires Barth 271 uiribus RPV1 cod. lureti 272 praecandi PV 273praeces P praeceps F1 nihil VA artubus actum est A 275 censum X - ant sensu A 276 precii R praetii pyt 277 crescerent A 279 medicamine A 282 silex V1 284 menbra S poris R2V2: puris RIPV1 A cod. Iureti fibris S cura V1 285 rimeare P remeasse Wopkens 287 cumque PVlA praeclara P praeclare V1 288 florere tenoris A 290 quanquam R2 292 caelsae P reliquerat PF1 )
- construit hic cellam fessis solacia membris:
- nam mens plena deo caelesti in sede manebat.
- Hic modo si ueterum recolamus carmina uatum,
- cum subito adtonitos quaterent miracula sensus,
- clamaret miserum uecors insania Foebum
31