De Vita Sancti Martini
Paulinus Petricordiae
Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- praecipue tamen infectum lues ista tenebat
- Illyricum, toto penitus grassata ueneno.
- hic stabili uirtute potens dum tendere contra
- audet et opposito fluctus dum pectore frangit,
- saepe sacerdotes, populum dum saepe cohercet, [*]( 237] cf. II, 151. 238-248] Sulp. Sev. V. M. 6,4. 240] cf. Fortunat. V. M. I, 108. )[*]( 221 iuit V2A: ibit RPSV1 ibat v 222 tali v demon RA 223 nocebit RlPV 225 postest P1 contempno R2A pericli R 226 que R: quia P qui SVAo cf. Verg. Aen. X, 298 227 occulis P 228 ut] a S contegit PV 230 rennuentem V1 231 recipit PVl 232 enixa quae P 232. 234. 235. 233 A 233 unaque S v 234 genitrix 82A 235 orta om. A 237 tactorum V1 tantaruin A 239 spargerat V1 populus V1 240 foderat A 241 praecipuae PV 242 ylliricum R ilyricum P ante toto rasura qiiattuor litt. in V poenitus V crassata EPS2VA 243 tum PV A 245 cohercit V1 coercet S I )
- cunctorum insidiis oppressus, uerbera passus,
- pulsus ad extremum terrena habitacula liquit:
- attamen ore fidem tenuit uel corde salutem.
- Ergo ut cedendum ratus est, ne forte morantem
- obrueret sanctum subuersi insania mundi,
- Gallica rura. petit rursum et uestigia retro
- obseruata legit non inmemor ille fidei.
- sed cum funestus toto saeuiret in orbe
- error et extremos premerent haec crimina Gallos,
- cumque ipsum murum fidei ualidamque columnam
- Hilarium insani trusisset factio mundi,
- paulum constructa statuit requiescere cella
- hic, ubi gaudentem nemoris uel palmitis umbris
- Italiam pingit pulcherrima Mediolanus.
- Hinc quoque pulsus abit, terras et moenia linquens
29