De Vita Sancti Martini
Paulinus Petricordiae
Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- nam uix defessos stratis reiecerat artus
- admittens tenuem, uigili sed corde, soporem
- (nec sopor illud erat, quia mens adtenta uigebat):
- cum subito ante oculos larga mercede benignus
- adstitit inque suo uestitus paupere Christus
- aptauit propriis felicia tegmina membris.
- o uere pretiosa clamis! quid tale uel ostro
- uel ducto in filum pensis rutilantibus auro
- insignes meruere habitus? quid serica tactu
- leuia uel docte expressis uiuentia signis?
- ille hominum terraeque deus pontique polique,
- omnia qui tribuit, sine quo nihil, ipsaque cuius
- quae dedimus uel qui dedimus, donumque datorque,
- hac ope\' ditatur, numeret si lucra salutis.
- nec tamen hinc saltim stabilem iactantia mentem
- concutit, aut uanum persensit corde tumorem.
- o uirtus uicina deo, nil ducere laudi,
- cum laudanda geras, nec nostro adscribere facto,
- quae facimus, cunctoque deum laudarier actu.
- iam certe securus erat de iudice tanto,