De Vita Sancti Martini
Paulinus Petricordiae
Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- sed non erigitur uel per consortia Christi:
- augent uisa fidem, sancto renouata lauacro
- membra nitent sumuntque parem cum corde decorem,
- atque nonum pariunt fontis mysteria corpus.
- et tamen hoc senio morum carnisque refulgens
- quattuor a lustris geminos minus egerat annos,
- credo equidem, quod tota prius praecordia sanctus
- spiritus inrigui ditarit flumine doni:
- ut quondam sanctus felicia munera Petrus
- praemissa a domino iam tali in milite uidit.
- quisnam, quaeso, bonus sic consummare ualebit,
- ut coepit teneris felix Martinus in annis?
- et tamen ista gerens se nec coepisse putabat,
- quod uixdum geminis paulum tardauerat annis,
- iam meritis monachus, sed solo nomine miles,
- rumpere calcati iam uana uocabula mundi,
- spondentis spectans consortia sancta tribuni,
- ut paruam iustamque moram mox iudice Christo
- pensaret geminata salus per uota duorum.
- Interea effractis inrupto limite claustris