De Vita Sancti Martini
Paulinus Petricordiae
Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- quod sic maluerit trepidae cautella fidei
- adiectam membris duplicato tegmine partem
- concessisse uni quam diuisisse duobus.
- nec mora tardat opus, sed transit dextera uotum:
- expediit factum, quidquid mens uidit agendum.
- stringitur inuictus sine crimine uulneris ensis
- et mediam resecat miseratio prodiga partem,
- peiorem sibi credo legens. tum membra trementis
- obtegit, et tradens aliquem de ueste teporem
- iam leuiore habitu recipit de frigore partem.
- o felix, uirtute tua miracula uincens
- omnia et excedens domini praecepta iubentis.
- ille etenim modico contentos nos iubet esse
- nec seruare duas uestes: tu diuidis unam.
- 95 aspiciunt omnes. alii deformia rident
- tegmina nec cernunt mage uerum in corde decorem. [*]( 93 sq.] cf. Mt. -10, 9 sq. )[*]( 74 imbre V 75 amictu Bl 76 iam Hartel trucatam P conpessat P pendola V 77 calori, ori in ras. S .78 tapefacto A 79 uati V 80 amouit A et. om. VA damat Bl 81 malluerit R PVl trepide V tepidae Hartel coll. III, 55 (sed trepidam fidem intellego llouam, nondum roboratam cf. Cassictn. COHl. VII, 3, 2 a trepidis rudimentis ad pefitiam certam stabilemque perueniens) cautela BSV2A cod. Iureti 82 menbris S 83 concessise R diuississe P diuidisse A 85 expedit PV cod. Iureti expendit S expedit et A luretus facto ex factu R quicquid BSVA 86 sensis P1 87 et resecat miseram A 88 menbra S 89 taeporem P temporem 81 90 leuiorem A leuior v 92 excidens PV iubentus V1 95 deformina P 96 uemm mage S in om. S )
- ast alii secum conpuncto corde queruntur
- iustitiam potuisse inopis decernere egenti,
- diuite quod censu substantia larga negasset.
- nec mora quin tanto reddatur palma triumpho.
23