Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. et finem uitae quemque uidere suae.
  2. nam mihi quid prodest, quod longo flumina cursu
  3. semper inexhaustis prona feruntur aquis,
  4. multa quod annosae uicerunt saecula siluae
  5. quodque suis durant florea rura locis?
  6. ista manent, nostri sed non mansere parentes.
  7. exigui uitam temporis hospes ago.
  8. non haec ergo sumus nequicquam in saecula nati,
  9. quae pereunt nobis et quibus occidimus,
  10. sed uitam aeternam uita ut mereamur in ista
  11. et subeat requies longa labore breui.
  12. et tamen iste labor sit forte rebellibus asper,
  13. ac rigidas leges effera corda putent;
  14. non autem haec grauis est mansueto sarcina dorso
  15. nec laedit blandum mitia colla iugum.
  16. tota mente deus, tota ui cordis amari
  17. praecipitur: uigeat cura secunda hominis.
  18. quod sibi quis nolit fieri, non inferat ulli,
  19. uindictam laesus nesciat exigere.
  20. contentus modicis uitet sublimis haberi,