Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. ubi sunt opes potentum,
  2. quibus occupare captas
  3. animas fuit uoluptas?
  4. Qui centum quondam terram uertebat aratris,
  5. aestuat, ut geminos possit habere boues.
  6. uectus magnificas carpentis saepe per urbes
  7. rus uacuum fessis aeger adit pedibus.
  8. ille decem celsis sulcans maria ante carinis
  9. nunc lembum exiguum scandit et ipse regit.
  10. non idem status est agris, non urbibus ullis
  11. omniaque in finem praecipitata ruunt.
  12. ferro peste fame uinclis algore calore,
  13. mille modis miseros mors rapit una homines.
  14. undique bella fremunt, omnes furor excitat, armis
  15. [*](I. aT. — Versus prosperi ad coniugem suam x, incipit tetrametron a •i. decn- -I. aacremui 4 dicemus r, dicemus a 9 fluit a, fugit T 11 cupidasque ax uagas- I • que Prosp., uanas a, uana T 13 mago T 19 netus a magnificas ClT, magnificis Prosp. 23 est om. T 24 fine T 27 fremunt] fremunt cunctos a, sed cunctos exp. m. 2 omnis T arma ex armis a m. 2 )
    345
  16. incumbunt reges regibus innumeris.
  17. impia confuso saeuit discordia mundo,
  18. pax abiit terris; ultima quaeque uides.
  19. et si concluso superessent tempora saeclo
  20. aut posset longos mundus habere dies,
  21. nos tamen occasum nostrum obseruare deceret