Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. sperni non timeat, spernere non soleat.
  2. parcus, uera loquens, et mente et corpore castus,
  3. insontem uitam pacis amator agat.
  4. de proprio cunctis quos cernit egere benignus
  5. non sua non cupiat, quae sua sunt tribuat.
  6. [*]( 49] (Matth. 22, 87). )[*]( O 31 si s. 1. a fic cluso T temporv.e secla T 32 aut Prosp., ut r, e eras. a 33 deoet (~ m. 2) a 34 su 8(8 m. 2) a 36 exaustis at 39 set a 40 exiguam T uita a1 temporis] corporis r 41 non hec ergo sumus qold a, nou nos ergo sumus (\'\'\'\'\' m. 2) r, non ergo sumus hic Prosp. 43 set a uita a1 ut uita T 45 sit fit (fit in ras.) a 47 autem ar, tamen haec tlia Proap. sarsiua z 48 nee] naeque T 49 cor (1111 m. 2) a 50 secund▓ I t (i in ras.) a 52 uiudactam T 53 uite a 54 soleat ax (sed ole in ras. a), libeat Prosp. 55 pr. et a s. I. m. 2 57 de proprio ax, det proprium Prosp. benignis T )
    346
  7. quid, rogo, mandatis durum censetur in istis?
  8. aut quid erit quod non possit obire fides?
  9. qui credunt sacros uerum cecinisse prophetas
  10. et qui non dubitant uerba manere dei,
  11. . qui Christum passum poenas crucis, ultima mortis,
  12. in toto celsi patris honore uident
  13. quique ipsum multa cum maiestate tremendum
  14. expectant pingui lampade peruigiles,
  15. his sordent terrena, patent caelestia nec se
  16. captiuos seruos temporis huius agunt.
  17. non illos fallax cepit sapientia mundi,
  18. nec curas steriles inseruere polis.
  19. imperia et fasces, indocti munera uulgi,
  20. quasque orbis scelerum semina fecit opes,
  21. calcarunt sancta caelum ambitione petentes