Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. Elisabeth, longo quae iam uenerabilis aeuo
  2. dilectum domino puerum paritura gerebat.
  3. auscultat nato genitrix, uis tanta fidei,
  4. et quo iussa uenit; mouit materna Iohannes
  5. uiscera et inpleuit diuino pectora sensu.
  6. iam uates necdum genitus conclusus in aluo
  7. iamque propheta prius gesta et uentura uidebat.
  8. illa ubi concepto fulgentem lumine longe
  9. conspexit Mariam, celeri procul incita gressu
  10. obuia progreditur uenerataque brachia tendens.
  11. salue, o mater, ait, domini, salue, pia uirgo,
  12. inmunis thalami coitusque ignara uirilis,
  13. sed paritura deum; tanti fuit esse pudicam,
  14. intactae ut ferres titulos et praemia nuptae.
  15. cur mihi non meritae nec tanto munere dignae
  16. officii defertur honos? cur gloria caeli
  17. in nostros delata Lares et uilia tecta
  18. obscuris tantum lumen penetralibus infert?
  19. sed mitis placidusque suis cultoribus adsit,
  20. praestet et hunc genitus quem praestitit ante fauorem.