Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. inpolluta uiro coituque inmunis ab omni,
  2. uerbo feta dei; corpus tua uiscera praestent
  3. illi, qui caelum terras mare sidera fecit,
  4. qui semper fuit et nunc est et tempore in omni
  5. semper erit mundi dominus lucisque creator.
  6. et lux ipse poli per te mortalia membra
  7. induet atque oculos hominum coetusque subibit.
  8. inperturbatos tantarum in praemia laudum
  9. tolle animos, dabit ille tibi uiresque fidemque,
  10. qui uoluit (nam cuncta regit nutuque gubernat)
  11. filius esse tuus, domini cum filius esset.
  12. dixerat, et uisus pariter terrasque reliquit
  13. adsuetumque sibi facili petit aethera nisu.
  14. [*]( 103 exorabilis N1 104 qui Lugd., quae N 107 effeto (ae m. 2) N iuuenale Nx 109 multa N 110 iterq; N1 111 malge N 112 podorem N1 113 decora Nl 114 dimissa Nl 115 tiacxit N saffossa Nl 120 cuius (iu in ras.) N 122 uerba N1 feta (ae m. 2) N 128 caelu N1 129 tabit N1 132 reliquid JV\' )
    12
  15. inplentur praecepta dei creditque puella
  16. protinus atque auget meritum uitamque priorem
  17. prompta fides. tacitis elementa latentia causis
  18. diuinum informant corpus sacrandaque crescit
  19. sarcina, caelestem dominum pia confouet aluus.
  20. interea grauidam soboles quamquam edita necdum
  21. instigat Mariam sanctam, ut progressa reuisat