Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. natos ante suos et mox e uentre nefandas
  2. euomuisse dapes, sed postea coniugis arte
  3. pro Ioue suppositum mersisse in uiscera saxum,
  4. quod nisi fecisset, consumptus Iuppiter esset.
  5. huncque Cronon dicunt ficteque Chronon, quia tempus
  6. quae creat absumit rursusque absumpta promittit.
  7. cur tamen oblique nomen pro tempore fingunt?
  8. hunc etiam, quod saepe sibi de prole timebat,
  9. ab Ioue deiectum caelo latuisse per agros
  10. Italiae Latiumque ideo tunc esse uocatum.
  11. magnus uterque deus! terris est abditus alter,
  12. alter non potuit terrarum scire latebras.