Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. alterius thalamum, qui uoluit eius adire.
  2. hoc tamen, hoc egit sententia iusta deorum,
  3. ne fieret coniunx qui non est factus adulter?
  4. nunc quoque semiuiri mysteria turpia plangunt
  5. [*]( 62 puerisque A 66 iupiter Mur. ut infra 67 et] at coni. Vonk 70 lacunam ita supplendam censet Bursian: posset (prospioere nec non transaota soleret I sollers) respicere 71 et addidi, om. AD duplici hnn A, hunc duplici Mur. 74 excusus A 75 scalperet MtW. 78 sper*ant D ut addidi, om. AD quique eoni. Vonk qui est isto coni. Zechmeister 79 qui*que (c eras.) D sacrifaoiis D praeoantum D 80 haberet et D 81 Iuppiter, haud Iouis ipso (sc. pastore) coni. Vonk, louis, ipse sed fort. interpungendum 82 melior coni. Mwr. 85 chalamum AD; em. Mur. 86 num tamen coni. Bursattamen fort. )
    333
  6. nec desunt homines, quos haec contagia uertant,
  7. intus et arcanum quiddam quasi maius adorant
  8. idque uocant sanctum, quo si uelit ire pudicus,
  9. iste profanus erit. sic artior ipse sacerdos
  10. femineos uitat coitus patiturque uiriles.
  11. o mens caeca uirum! de sacris semper eorum
  12. scaena mouet risus, nec ab hoc errore recedunt.
  13. Saturnum perhibent Iouis esse patrem huncque uorasse