Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. hinc Latiare malum prisci statuere Quirites,
  2. ut mactatus homo nomen satiaret inane.
  3. quae nox est animi, quae sunt inprouida corda!
  4. quod colitur nihil est (et) sacra cruenta geruntur.
  5. quid quod et Inuictum spelaea sub atra recondunt
  6. quemque tegunt tenebris audent hunc dicere Solem?
  7. quis colat occulte lucem sidusque supernum
  8. celet in infernis nisi rerum causa malarum?
  9. quid quod et Isiaca sistrumque caputque caninum
  10. [*]( 92 prophanus A artior] castior coni. Bttrsian 93 post uiriles ttersutn intercidisse susp. Mur. 95 scena Mur. 96 hunc quoque D1 98 poste (A m. 2) A 101 Cronon Mur., chronon AD sed ronou in ras. D ch*ro- non D 102 remittit coni. Mur. 109 etine A statuare D1 110 numen fort. inanem D 112 et Mur., om. AD 113 spelea AD 114 quemque Mur., quaeque AD solent AD 116 rerum] inhaeret coni. Zechmeister malarum Mur., malorum AD 117 Isiaca A, isiacas D, isiacum Mur., Isiaca uel Isiaci coni. Bursian istrumque D canimum A )
    334
  11. non magis abscondunt, sed per loca publica ponunt?
  12. nescio quid certe quaerunt gaudentque repertum
  13. rursus et amittunt quod rursus quaerere possint.