Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. cum tamen in cunctis et res et causa probetur.
  2. Iudaicum primo populum nec gratia mouit
  3. mira dei; nam tum Pharaoni ereptus iniquo
  4. et mare transgressus pedibus lucente columna,
  5. cum duce qui mergi infestos uidit equestres
  6. et cui desertis nihil umquam defuit agris,
  7. Manna cui e caelo et fons de rupe cucurrit,
  8. post haec ipse deum praestantem tanta negauit,
  9. dumque aliud numen dementi pectore quaerit,
  10. ignibus incensis quod misit perdidit aurum.
  11. , par quoque paganus; lapides quos sculpit adorat
  12. et facit ipse sibi quod debeat ipse timere.
  13. tum simulacra colit quae sic ex aere figurat,
  14. ut, quando libitum est, mittat confracta monetae
  15. aut magis in species conuertat saepe pudendas.
  16. hinc miseras mactat pecudes mentesque deorum,
  17. quos putat irasci, calido in pulmone requirit
  18. atque hominis uitam pecoris de morte precatur.
  19. quid petit ignosci ueniam qui sanguine poscit?
  20. illud enim quale est, quam stultum quamue notandum!