Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. cum deus omnipotens hominem formauerit olim,
  2. audet homo formare deum; ne crimina desint,
  3. hunc etiam uendit, dominum sibi comparat emptor.
  4. [*]( 15] (Ex. 16 et 17). 16] (Ex. 32). )[*]( 4 conscribere Mur. 5 carmine coni. Vonk pango coni. Oehlw, pando AD Vonk 6 deum Vonk, dominum AD, chelym Mttr. ipse Dauid dominum coni. Zechmeister 9 ounctamen A 11 faraoni AD 18 mersos coni. Mur. 14 nihilum quoque Mur. 18 quo fisuB uel quo fidit coni. Vonk 19 sculpsit Mur..21 cum coni. OehUr aera D 22 conficta Mur. 31 uendidit A dominus Mur. )
    331
  5. philosophos credam quicquam rationis habere,
  6. qui ratione carent, quibus est sapientia uana?
  7. sunt Cynici canibus similes, quod nomine produnt;
  8. sunt et sectantes incerti dogma Platonis,
  9. quos quaesita diu animae substantia turbat,
  10. tractantes semper nec definire ualentes,
  11. unde Platonis amant de anima describere librum,
  12. qui praeter titulum nil certi continet intus.
  13. sunt etiam Physici naturae nomine dicti,
  14. quos antiqua iuuat rudis atque incondita uita.
  15. namque unus baculum quondam et uas fictile portans,
  16. utile quod solum solumque putaret habendum,
  17. illud ut auxilii, hoc esset causa bibendi,
  18. cum stare agricolam manibusque haurire supinis
  19. potandas uidisset aquas, uas fictile fregit,
  20. quo procul abiecto remouenda superflua dixit.
  21. rusticus hunc docuit quod spernere posset et istud.