Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. nam minor est, in quo uixit minus; attamen idem
  2. qua prior abscessit, nunc ibi te senior.
  3. Celse, tuo cum fratre tuis, quibus addimur, adsta;
  4. nam tua de patrio sanguine uena sumus.
  5. cum patre Pneumatio simul et cum matre Fideli
  6. dic et Paulinum Therasiamque tuos,
  7. ut precibus commune tuis miserante habeamus
  8. praesidium Christo nos quoque, Celse, tui.
  9. sed tamen et nobis superest operam dare, qua te
  10. possimus simili simplicitate sequi.
  11. tum nostro socii poterimus uiuere Celso,
  12. dulcis et aeternum pignoris esse patres.
    XXXII.
  1. Discussi, fateor, sectas, Antonius, omnes;
  2. plurima quaesiui, per singula quaeque cucurri,
  3. [*]( 607 campludensi 0 608 tumulis T martiribus B 610 qui T illos 0 spargat B, spergat T, purgat Ov, purget Bosto. 612 nomen T 614 nostra T nobis om. B loculus B 619 quod B 620 est Ov, ac T, om. B 622 quo T abcessit B 623 celse tuum frifi T asta T 624 patris T 625 pneumacio B 626 decet BO1, dices v 627 comune B 631 tunc Tv 632 et om. 0 patres OT, patris B, pares v )[*]( XXXII. AD. — 1 secas A )
    330
  4. sed nihil inueni melius quam credere Christo.
  5. haec ego disposui leni describere uersu,
  6. et ne displiceat quod talia carmina pango,
  7. Dauid ipse deum modulata uoce rogauit,
  8. quo nos exemplo pro magnis parua canemus,
  9. dicentes quae sunt fugienda sequenda colenda,