Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. nam prior est pastor quam Iuppiter aut Iouis ipse;
  2. sed Melius pastor, castum seruare pudorem
  3. qui uoluit spreuitque deam, cui saeua uiriles
  4. abscidit partes, ne quando tangeret ille
  5. alterius thalamum, qui uoluit eius adire.
  6. hoc tamen, hoc egit sententia iusta deorum,
  7. ne fieret coniunx qui non est factus adulter?
  8. nunc quoque semiuiri mysteria turpia plangunt
  9. [*]( 62 puerisque A 66 iupiter Mur. ut infra 67 et] at coni. Vonk 70 lacunam ita supplendam censet Bursian: posset (prospioere nec non transaota soleret I sollers) respicere 71 et addidi, om. AD duplici hnn A, hunc duplici Mur. 74 excusus A 75 scalperet MtW. 78 sper*ant D ut addidi, om. AD quique eoni. Vonk qui est isto coni. Zechmeister 79 qui*que (c eras.) D sacrifaoiis D praeoantum D 80 haberet et D 81 Iuppiter, haud Iouis ipso (sc. pastore) coni. Vonk, louis, ipse sed fort. interpungendum 82 melior coni. Mwr. 85 chalamum AD; em. Mur. 86 num tamen coni. Bursattamen fort. )
    333
  10. nec desunt homines, quos haec contagia uertant,
  11. intus et arcanum quiddam quasi maius adorant
  12. idque uocant sanctum, quo si uelit ire pudicus,
  13. iste profanus erit. sic artior ipse sacerdos
  14. femineos uitat coitus patiturque uiriles.
  15. o mens caeca uirum! de sacris semper eorum
  16. scaena mouet risus, nec ab hoc errore recedunt.
  17. Saturnum perhibent Iouis esse patrem huncque uorasse
  18. natos ante suos et mox e uentre nefandas
  19. euomuisse dapes, sed postea coniugis arte
  20. pro Ioue suppositum mersisse in uiscera saxum,
  21. quod nisi fecisset, consumptus Iuppiter esset.