Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. plus aliena sibi quam propria forma placebat.
  2. turpius his aquilam finxit puerique nefandos
  3. uenit in amplexus. quid dicit turba colentum?
  4. aut neget esse Iouem aut fateatur dedecus istud.
  5. nomen habet certe quod nec ratione probetur.
  6. sacra Ioui faciunt et Iuppiter optime\' dicunt
  7. huncque rogant, et Iane pater\' primo ordine ponunt.
  8. rex fuit hic Ianus proprio qui nomine fecit
  9. Ianiculum, prudens homo, qui cum multa futura
  10. * * * * * * * * * * * * * *
  11. posset respicere, (et) duplici hunc pinxere figura
  12. et Ianum geminum ueteres dixere Latini.
  13. hic quia nauigio Ausonias aduenit ad oras,
  14. nummus huic primum tali est excussus honore,
  15. ut pars una caput, pars sculperet altera nauem;
  16. cuius nunc memores quaecumque nomismata signant,
  17. ex ueteri facto capita\' haec et nauia\' dicunt.
  18. de Ioue quid sperant, (ut) qui est a rege secundus
  19. quique sacrificiis apponitur ore precantum?
  20. hic habet et matrem captam pastoris amore;